22. ad Cupidinem nimis saevientem
Desine iam pharetras puer evacuare sagittis
In me Verinum, saeve Cupido, tuas,
Pone tuos arcus, tibi porrigo pectus inerme,
Pars intacta tuo est vulnere nulla mihi,
5
Spicula quo figas non est locus, omnia telis
Plena tuis: quid enim nunc furiose paras?
Quaere alios iuvenes, alias tibi quaere puellas,
Dum vivam aligeri servus Amoris ero;
Sum, fateor, miles tuus, ambitiose Cupido,
10
Cur laceras pectus militis ipse tui?
Non opus inflames, uror namque intus et extra,
Aethnaeis flamis pectora tosta dolent.
Quae requies, quis finis erit, Cytherea, furori?
Crudelis nati comprime tela tui.
15
Vix tegit ossa cutis, pro succo pallor in ore est,
Quaelibet ossa mei dinumerare queas.
Assiduus luctus turgentia lumina laedit
Insomnis noctes pervigiloque dies,
Pectora proque cibo maeror macilenta peredit.
20
Vt sit, diva, precor mitior ille mihi,
Impius ille licet tua per praecordia flavum,
Alma palens, telum torserit asper Amor.
Formosum cum tu, pulcherrima mater, Adona
Ardebas, tibi nec, diva, pepercit Amor.
25
Iussa tamen carae faciet genetricis alumnus,
Servitium ut tradat mitius ille mihi.