20. de liberalitate Petri Medicis in omnes doctos
Visus eram Fesuli montis recubare sub antro,
Nobile qua Medicum sydera tangit opus.
Tunc nec letheo mersit mea tempora somnus
Rore, nec omnino pervigil ipse fui.
5
Tempus erat Thereos quo tunc Philomena tiranni
Permemor implebat questibus omne nemus,
Pronaque caeruleas iam nox properabat ad undas,
Fessaque mergebant astra sub aequoribus,
Cum viridi Phoebus redimitus tempora fronde
10
Ante oculos subito visus adesse meos.
Obstupui ut crines per candida colla fluebant,
Splendor ut in toto corpore quantus erat.
Vestis et ardebat tyrio sibi murice tincta,
Atque erat eoo gemma petita salo.
15
Tunc citharam auratam plectro pulsavit eburno,
Et placido tales edidit ore sonos:
O ter felicem Medicis qui tempore Petri
Inter Syllanides nomen habere cupis.
Gaudeat etrusci tellus veneranda leonis,
20
Pro qua cyrrhei liquimus antra dei,
Liquimus aonios lucos et thessala Tempe,
Et quae sunt grais nobilitata modis,
Nec Fesulos habitare pudet montesque Mugelli,
Nec pudet etrusco fonte lavare chorum.
25
Nam vivente Petro magnum speramus honorem
Vatibus etruscis praemia magna dari.
Haec similis pietas, hic Mecenatis in omnes
Mos fuerat vates percoluisse sacros.
At nunc Landini, Medicum, Petrique favore
30
Cantatur toto nomen in orbe tui,
Qui cecinit Xandram miro inflamatus amore
Et mox magna Petri dicere gesta parat.
At tu, qui tanti sequeris vestigia vatis,
Haec illi nostro nomine dicta refer.
35
Nec tua letheas mergetur virgo sub undas,
Flametta ardoris maxima flama tui,
Inter et etruscas cantabitur ipsa puellas,
Et sua post cineres fama superstes erit.
Haec ubi dicta dedit, faunos nymphasque canentes
40
Aspexi et toto ducere monte chorum,
Donec anhelantes nostrum super aethera Phoebus
Duxit equos et iam venerat alma dies.