Ugolino Verino Flametta 1, 17

Reference basis text: L. Mencaraglia, 1940

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


17. in Gallam anum deformem

Pumilione minor cum sit quoque nigrior indo,

      Flamettae non vult cedere Galla meae.

Turpius hac nihil est, nihil est formosior illa,

Ista senex turpis, candida virgo mea est.

5

Nescio quo studeat pacto formosa videri,

      Cum nihil hoc monstro turpius esse queat,

Nec quam mane quidem cum sol tegit astra nitore

Per mediam velles tu reperire viam:

Alecto e tenebris infernis nempe putares

10

      Cinctam tartareis anguibus esse caput.

Non cerussa tuum, non far, non quicquid in herbis

Succi est, pallorem, Galla, operire valent;

Contra te facies pugnat deformis et aetas.

      Stulta nimis Galla es, luxuriosa nimis.