Ugolino Verino Flametta 1, 13

Reference basis text: L. Mencaraglia, 1940

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


13. conqueritur quod nimis sit nota Flametta

Quid iuvat ingenium, doctae quid carminis artes,

      Quid prodest Phoebus Pyeridumque chorus!

Iam celebris nostris nimis est Flametta libellis.

Veh, misero nocuit Musa iocosa mihi.

5

Quam coepi solus quondam, quam solus amavi,

      Nunc mihi cum multis est adamanda procis.

Ipse ego sydereos cecini inflamatus ocellos

Qui primum nostri causa fuere mali.

Dum cupio demens formam celebrare canendo,

10

      Paene meo erepta est carmine virgo mihi.

Vndique nam formam iuvenes venere protervi

Virginis ut cernat turba proterva meae,

Et plus quam fama his divinae gloria formae

      Fulsit et hac iurant pulchrius esse nihil.

15

Protinus it rumor totam vulgatus in urbem,

Mox Latiique volans oppida cuncta petet.

Quam mallem formosa minus, nullisque placeres,

      Hoc possem ut felix solus amore frui.