Ugolino Verino Flametta 1, 9

Reference basis text: L. Mencaraglia, 1940

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


9. ad amicum de imperio amoris

Quid mihi Pyerides prosunt? Quid pulcher Apollo?

      Quid iuvat aonios perdidicisse sonos?

Quid iuvat ad surdam si nos cantamus amicam?

      Quid iuvat incassum carmina tanta dare?

5

Nil bona fortunae prosunt sine amore secundo:

      Heu quantis curis pectora vexat Amor!

Quid iuvat attalico somnum perquirere lecto?

      Pro somno lacrimae fluminis instar eunt.

Scilicet insomnis perduces tempora noctis,

10

      Atque erit ardenti lux odiosa tibi.

Iupiter, in terris misero quid vivit amante

      Durius? Aut quod par conditione malum est?

Ludibrium sumus et nullus miseratur amantem

      Heu prima est miseris poena parata viris!

15

Fabula per populum, per compita cuncta volamus:

      Designat digitis nos quoque turba suis,

Si quando maestum quatiunt suspiria pectus,

      Cum mihi singultu tristia verba cadunt.

Dum queror ad durum fallacis limen amicae

20

      Ne promissa rapax irrita ventus agat,

Tunc quidam irridens affatur voce Tonantem:

      Fac pereat, postquam sponte perire cupit.

Flamina nos gelidi boreae pluvialis et austri

      Intrepidi et patimur fulmina missa Iove.

25

Caeruleus si quando arquus denuntiat imbres,

      Tunc neque venturam nos trepidamus aquam,

Perque nives altas, per summa cacumina montis,

      Imus et hiberno frigore torpet humus.

Nos per ardentes miseri decurrimus ignes,

30

      Ferventis cum sol astra leonis adit.

Nullum est discrimen quod non subeamus amantes:

      Veh, miser est quem tu saeve Cupido premis!

Lurida rimosa tranavit flumina cymba,

      Vt privet Ditem coniuge Perithous,

35

Solus Amor tumidi contempsit Apollinis arcus,

      Herculis et sprevit robora solus Amor.

Hic Pithona licet torvum, licet ille leonem

      Fixerit, hos potuit vincere solus Amor.

Ergo cupidineae vincunt si cuncta pharetrae,

40

      Cur comes aeternis conqueror esse deis?