6. ad Flamettam de ardore suo
Iam gelidus Boreas arninas contrahit undas,
Pigraque sithonia iam tegit arva nive;
Cumque suos sistunt veloces flumina cursus,
Nunc in navali sicca carina latet,
5
Nunc volucres silvis condunt se et carmine nullo
Nec querulis mulcent frondea rura modis.
Stat pecus in stabulis, recubat peronatus ad ignem
Pastor, brumali sydere cuncta rigent.
Me solum flamae rapiunt, me fervidus ignis
10
Vrit, et in tanto frigore fervet amor.
Sed nimis, ah, verum sumpsit de nomine flamae
Flametta, ardoris maxima flama mei.
Ecce nive aspersum potuit me quisque videre
Torqueret pilas cum nivis illa mihi.
15
Saeva nimis numquam dum torquet dixit amice:
Accipe quod gratum munus habere velis.
Inter mille procos sed cum millesimus essem,
Vltima vix tecum pars in amore fuit.
Hei mihi rivalem nunc hunc, nunc aspicis illum,
20
Frigidius glacie tunc mihi pectus erat.
Et tamen in gelido caluerunt pectore flamae,
Tempore sic uno frigus et ardor erat.
Non decet esse levem cum sis formosa puella:
Tincta verecundo forma pudore placet.
25
Si vis, crede mihi: longum iungamus amorem,
Vna fides ambos, unus habebit amor.
Miretur tardo repens pede curva senecta
Felices uno nos simul esse toro.
Et si Tithoni, pilii si Nestoris annos
30
Vivere fata sinant, tu mea semper eris.
Non me Matusalem, non aetas tota Sybillae
Mutabit, maneas dummodo fida mihi.
Siqua fides rebus dictei est danda tiranni,
Nos simul ad virides ibimus elisios.
35
Est locus irrigui viridis prope fluminis undam,
Frondibus assiduis arboribusque nitens,
Quem circum maculis volitat signata cruentis
Pectus iam Prognes ales amica viris,
Atque oblita trucis Thereos Philomela canoros
40
Sub densis umbris concinit ore sonos.
Has inter fluvialis olor gratissima Phoebo
Ales et humani psitacus oris adest.
His nos carminibus silvas habitemus opacas,
In quibus assiduis murmurat aura sonis,
45
Nec quisquam nostros aderit qui turbet amores,
Valle sub elisia nullus adulter erit.
Sed modo rivales, moneo, depelle protervos,
Fac solus placeam, nam mihi sola places.