Ferreto de' Ferreti carmina minora, 1

1. de morte Benevenuti Campesani poete Vincentini

Vos, quibus Aonii fas est sub rupibus antri

Pierios latices et ameni pocula saxi

Lambere et insanas calamo mulcere sorores

Que calidum vacuis spirant Helicona medullis,

5

Flete, precor, magni funus lacrimabile vatis

Campigene, quem mors crudelis ab agmine nostro

Abstulit, et seve damnavit lumina nocti.

Nec tantum lacrimis pateat dolor iste profusis,

Sed laniate genas manibus, laniate capillos,

10

Et percussa sonent libratis pectora pugnis,

Et nox mesta trahat gemitu suspiria longo.

Sic illum flevere dee, quas accolit humor

Pierio de fonte labans, et rupe sub alta

Tristia cum lacrimis cecinerunt carmina fusis;

15

Nec modus his, nam queque suas in morte querellas

Dixit et humentes ederas lacrimare coegit.

Ipse etiam vates Cyrreo conditus antro

Flevit et assuetam sensit sub cortice laurum

Triste queri tripodesque solo gemuisse cadentes.

20

Et sacer Aonio lucus revolutaque fonti

Pocula, que vires reparant, et quicquid in illo

Numinis est, auxere suas tot fletibus undas.

Sic nos flere decet, quibus est permissa potestas

Has colere et nutu vestro comprehendere sedes.

25

Nec solum lacrimis dolor hic sedandus obortis,

Sed calamo, qui voce sonos impulsus agrestes

Edat et adductos tendat sub pollice nervos.

Inde, ut concordes dabit ad nova carmina voces

Plectrum ingens, et mesta dolet iam fistula tangi,

30

Dic vates quicumque manu resonabile buxum

Accipis et tales celo diffunde querellas.

O dea, que nostre decidis tempora vite

Et facis in propriam verti mortalia sedem,

Seu dea seu nostris serpens velut aura medullis,

35

Languorem et primo finem disponis ab ortu,

Quicquid id es, divis tantum permissa potestas,

Nec pietas, nec certa fides, sed cuncta resolvis

In nichilum et soli licet hec evadere menti;

Tu reges et regna trahis proceresque ducesque

40

Et Decios eademque humiles iustissima Codros,

Tu dominos servosque simul, nec maius haberis

Par cum plebe duces, quam certo fine teneri,

Sed tamen humanas nimium sevissima vitas

Interdum rapis et, magnum factura dolorem,

45

Regna novas, vacuasque suis tot civibus urbes.

At saltem egregio potuisti parcere vati,

Impia, quem morsu pressisti seva recenti,

Vitalesque suo rapuisti corpore sensus.

Heu quantis erat ille micans virtutibus, heu quot

50

Moribus atque suos decoravit laudibus ortus!

Nam decus et vatum princeps et gloria fontis

Pyerii, quem docta cohors nunc mesta sororum

Molliter Aoniis puerum nutrivit in antris.

Hic quem flava modos plectro graviore superbos

55

Calliope docuit, quo non prestantior alter

Novit Apollineo citharam pulsare sub Hemo,

Non Flaccus, non ipse pater dux carminis alti

Meonius, non bella canens civilia, nec qui

Fraternas acies cecinit, neque Naso iocosus

60

Bina pharetrati docuit qui tella furoris.

Quid tamen, ut longis percurram ambagibus omnes,

Demorer ad laudes? Non si michi guttura linguis

Tercentum resonent, nec si michi spiritus illis

Sufficiat, sit quanta hominis iactura perempti

65

Luce neque adiunctis possem narrare tenebris,

Sed quecumque meos vis est diffusa per artus

Vatis Apollinei, quidquid te diva magistro

Mens didicit potuitque tuis comprehendere dictis,

Et que pura fides, animo dum vita manebat,

70

Illa eadem morti ac tibi se debere fatentur

Et cupiunt memori semper te credere fame.

Nec dubita, nam siquid agunt, aut carmina possunt

Pyeria discussa cheli, non gloria scriptis

Parta tuis, non fama micans neglecta peribit,

75

Nec patiar tacitis illam torpere relatis,

Sed quantum potero memori virtute iuvabo.

Nunc, soror Vranie, nostro comes alma labori,

Carmina per totum defer iam vatibus orbem,

Et propera, dum fama nitens clamore secundo

80

Emicat, ac odio nondum est percussa latenti,

Dic, citharas teretesque levi sub pectine cordas

Intendant et morte gravi cecidisse querantur

Campigenam, referantque suas cum carmine laudes,

Ac memori dignum fama virtutibus aptent.

85

Inde parent mecum exequias et tristia dona,

Carminibusque novis decorent lugubre sepulcrum,

Vt signata brevi titulo vocet urna petentem

Et doceat positum qua sit tellure cadaver.

Cognitus ut tumulo fuerit locus ille reperto

90

Forte legens mediis fundet suspiria verbis

Et lacrimas dabit hinc tante pietatis imago.

Hunc tantis micuisse virum virtutibus et tot

Laudibus ac tantum peperisse poemata vatem

Laudabit precibusque deos orabit et istis

95

Impellet votis animam celoque beabit.

Accipe nunc titulum, magni fortasse doloris

Solamen rigidoque libens de carmina saxo.

Hoc tua longinquum memorabit facta per evum

Perpetuumque tibi fame servabit honorem,

100

Quodque tibi meritis mors abstulit impia reddet.

Tu quoque de multis titulo signanda peremni,

Arbitrio potiora tuo, mea carmina, vates,

Elige, que meritam referant per singula famam.