Rinaldo Cavalchini epitaphia, 5

5.

Hic situs officiis celebrem se grandibus egit,

Fasque, piumque sequens, Anthonius aequa peregit,

Scaligeris Consultor heris: virtute subegit

Fortunam, viresque animi ratione coegit.

5

Grammata dilexit veterumque volumina legit.

Heu Laniace tibi quod mors caput impia fregit.