Ugolino Verino epigrammata 7, 30

Reference basis text: F. Bausi, 1998

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


30. elegia in laudem Natalis Domini nostri
Iesu Christi

"Aurea pax terris, alto sit gloria coelo",

      Angelicos certum est praecinuisse choros.

Virgine sydereus de coelo nascitur infans;

      Haec est ante omnes nox veneranda dies.

5

Tres luxere polo Christo nascente comete;

      Tres soles visi, sed tamen unus erat,

Vt tres personas distincto nomine credas

      Numen idem, et verbum virgine factus homo.

In mediis tenebris coelestis gloria lucis

10

      Orta est: lucidior nox fuit illa die.

Terrarum extremi nabateo in vertice reges

      Viderunt puro sydus in axe novum,

Quo duce, ceu sequitur mediis in fluctibus Arton

      Navita, turba suum regia carpsit iter.

15

Ante illos fulgor mirandi syderis ibat

      Ostenditque Magis praevia flama viam.

Aurum cum myrra tribuerunt munera regi,

      At regi et terrae thurea dona deo.

Pastorum quoque laeta cohors, custodia noctis

20

      Cui cecidit, pueri currit ad antra Dei.

O quam suave fuit sacris pastoribus illam

      Noctem blethmiticis pervigilasse iugis!

Ducamus nos ergo sacram sine crimine noctem

      Insomnes, et sit mens sine tristitia.

25

Hac est orta salus hominum, delapsus ab astris

      Verus homo et, nostra pelle latente, Deus.

Bos puerum agnovit, Dominum cognovit asellus,

      Et nudum aflatu fovit uterque suo.

Desine, vermis homo, tanto efervescere fastu

30

      Et praesepe tui cerne cubile Dei,

Atria cui sordent altis subnixa columnis!

      Sola suum infantem regia virgo fovet,

Quem foeno pannisque suis involvit inhaerens;

      At tua in attalico est nixa puella toro!

35

Hanc veteres noctem cupierunt visere patres,

      Humana ut cernant praesulis ora Dei.

Praecinuere sacri vates castaeque Sybillae

      Quod pariet verum virgo puella Deum;

Vidit et infantem cum matre per aethera Caesar,

40

      Pythia cui virgo dixerat esse Deum.

Syderei nox ista Dei Natalis agatur;

      Altera non tanto debet honore coli.

Gaudia cum magnis certatim efundite donis:

      Natalem Christi sic celebrare decet.

45

Si non est aurum, si desit thuris acervus,

      Magnifica in Dominum mente probandus amor.

Hanc animis puris noctem celebremus ovantes:

      Non vincent nostras aurea dona preces.

Spectat quippe Deus tribuentis munera mentem,

50

      Quae, si laeta fuit, gratior esse solet.

Gaudete, Natalis adest, sperate salutem,

      Mortales: nostro ferbuit igne Deus.

Exuta est hominis tristem natura senectam:

      Enituit positis clarior exuviis,

55

Qualis silva viret gelidae post tempora brumae,

      Arboribus flondes cum rediere suae.

Iam genus humanum, nullis caelestibus impar,

      Nascentis Christi nobilitavit amor.

Natalem celebrate Dei! Rescissus Holympus,

60

      In caelum vobis est patefacta via.