Rinaldo Cavalchini epitaphia, 4

4.

Iura monarchie, superos, Flegetonta lacusque

Lustrando cecini, voluerunt fata quousque.

Sed quia pars cessit melioribus hospita castris

Auctoremque suum petiit felicior astris,

5

Hic claudor Dantes propriis eiectus ab oris,

Quem genuit parvi Florentia mater amoris.