20. eulogium in beati Francisci honorem
Octobris lux quarta nitet: veneremur ovantes
Seraphici in terris annua sacra viri.
Eclesiam iste suis humeris fulcire ruentem
Et potuit magni flectere corda Dei,
5
Ne genus humanum rursus submergat in undis
Vel nos, ceu quondam Sogdomon, igne cremet.
Quo, Francisce, tuas percurram carmine laudes,
O vir divinis equiperande choris?
Relligio Christi, ni tu, Francisce, fuisses,
10
Quis foret haereseos debilitata notis!
Angelici nobis inventor et ordinis auctor,
Monstrasti quae sit tuta tenenda via,
Quoque modo quaerenda salus, fugienda pericla,
In celum nobis tutius ut sit iter.
15
Hic, mundi illecebris spretis opibusque caducis,
Horrendi coluit frigida saxa iugi.
Omnia dimisit Christi fortissimus heros,
Militia ut posset liberiore frui.
Exemploque suo stimulis agitata iuventus,
20
Deseruit natos deseruitque patres,
Atque opibus magnis, petiens deserta, relictis,
Pauperis est normam turba secuta ducis.
Non Abrae foecunda magis de semine proles
Extitit, unde trahit gens populosa caput,
25
Quam tot Francisci patriarchae signa secuntur,
Inque dies nomen crescit ubique suum.
Tu citius libici pelagi numerabis arenas
Omniaque in nitido sydera fixa polo,
Quam sacra Francisci numeres tot nomina fratrum:
30
Nullaque pars orbi relligione caret.
Que regio in terris Francisci nominis expers?
Dic ubi non extent condita templa sibi.
Sint Arabes, Turcique feri, Maurique bilingues,
Huic fieri sacram substinuere domum.
35
Et merito: terrestre nihil Franciscus amavit,
Nil proprium fratres iussit habere suos,
Et pedibus nudis, terrae ceu rebus ademptis
Mens levior posset vivere iure suo,
Vt spes tota Deo, qui cuncta animantia pascit,
40
Haereat, ut tollat semina nequitiae:
Discipulus, de more, sui precepta magistri,
Qui paupertatis tot documenta dedit.
Millia cum tot sint, habeant cum praedia nulla,
Immo nihil (quis enim pascit, et unde cibus?),
45
Nempe deesse nihil tam sanctis fratribus usquam
Vidimus: an mirum non satis istud erit?
Nil timeat quicunque Dei charitate fovetur:
Num pavit priscos manna superna patres?
At nunc, placato cum maior gratia caelo est,
50
Credam Christicolis posse deesse nihil.
Franciscus tanto exarsit charitatis amore,
Senserit ut Christi vulnera quinque sui,
Vt sibi quae Nili fraudarat vulnera princeps
Montibus hetruscis redderet ipse Deus.
55
Salve, certa salus mundi, Francisce, ruentis,
Salve, turbati portus et aura maris!
Cum meus hos linquet discedens spiritus artus,
Ne, pater, aeterna morte perire sinas:
Tartareas furias et monstra horrenda repelle,
60
A facie nostra daemonas arce procul.