Rinaldo Cavalchini epitaphia, 2

2.

Scaligera de gente fui, celebrique ferebar

Nomine Mastinus; claras dominabar in urbes.

Me dominum Verona suum, me Brixia vidit

Parmaque cum Luca cum Feltro Marchia tota.

5

Iura dabam populis equo libramine nostris

Omnibus est Christi fidei sine macula cultor.

Occubui primo post annos mille trecentos

Ac decies quinque; lux ibat tercia Iulii.