Rinaldo Cavalchini epitaphia, 1

1.

Si Canis hic Grandis ingentia facta peregit

Marchia testis adest, quam sevo marte subegit:

Scaligeram qui laudem domum super astra tulisset,

Maiores in luce moras si parcha dedisset;

5

Hunc Iuli geminata dies undena peremit,

Iam lapsis septem quater annis mille trecentis.