Ugolino Verino epigrammata 7, 13

Reference basis text: F. Bausi, 1998

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


13. in laudem natalis Ioannis Batistae,
mortalium omnium, excepta Maria, sanctissimi

Moestitia expulsa, terrarum gaudeat orbis:

      Natalis lux est ista, Batista, tuus.

Laetitiae bona signa date et celebrate Ioannem,

      Praepositum cunctis non semel ore Dei:

5

Qui petiit silvas infans lactentibus annis,

      Cui fuit herba cibus, potus et unda fuit,

Induit et teneros setis horrentibus artus;

      Corpore neglecto, mens operata Deo est.

Delitias, hominum pestem, sic fugit ut hostem;

10

      Parcus erat somni, vix sibi nota quies.

"Quenque sui sceleris", silvis clamabat in altis,

      "Poeniteat: iam sunt regna propinqua Dei!".

Coelorum regem sacris Iordanis in undis

      Abluit, et levo sensit ab axe sonum:

15

"Filius hic meus est", vox est de nube locuta,

      Inque Dei nivea est lapsa columba caput.

Tunc vidit caeli portas a limine vulsas

      Et secreta Dei non referenda viris.

Iudicio Christi, surrexit nemo Ioanne

20

      Maior, ni Christi virgo Maria parens.

Ergo omnes animis puris et pectore loeto

      Natalem herois concelebrate Dei.