Ugolino Verino epigrammata 7, 7

Reference basis text: F. Bausi, 1998

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


7. in solemnitate beati Ioannis
apostoli ac evangelistae

Altiloqui lux ista nitet memoranda Ioannis;

      Quisquis fana subis, pectore tolle notam.

Impuris votis divorum est nullus amicus;

      Precipue castis ista colenda dies.

5

Hic Christi est vates, memorabilis ore canoro,

      Qui mare, qui terras, qui ferit astra tuba.

Nec mirum: in cena, recubans in pectore Christi,

      Fertur de sacro fonte bibisse Dei;

Altius unde canit, subvectus in aethera pennis,

10

      Vix Augustini cognitus ingenio.

Lucidior nullus scripsit, nec verior alter:

      Hunc quoque Maumettes heresiarche probat.

Hic Evangeli claro fulgore tenebras

      Dispulit errorum restituitque diem.

15

Scripsit et in Pathmo miranda oracula, quae si

      Conspicies, dices altius esse nihil.

Nec timuit diros irati Caesaris ignes,

      Balnea sed tanquam nudus amoena petat,

Ferventem illesus triduum toleravit olivum:

20

      Syderei Christi qualis amicus erat,

Immo discipulus charus, cui credita mater!

      Propensi haec animi qualia signa putes!

Vnde nec immerito mentem cum corpore raptam

      Post annos centum vexit ad astra Deus.

25

Vivere quamquam alii paradysi in vertice dicant,

      At nos in coelo credimus esse magis;

Quem miro ante omnes Christus dilexit amore,

      Abscondi corpus num pateretur humi?

Ergo divini veneremur sacra Ioannis;

30

      Orantum puras audiet ille preces.