Ugolino Verino epigrammata 7, 2

Reference basis text: F. Bausi, 1998

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


2. in celebritate Mathyae apostoli eulogium

Annua divini veneremur sacra Mathyae:

      Sint animi mundi, sint sine fece dies.

Inter bissenos Christi licet ultimus esset

      Tempore discipulus, par charitate fuit.

5

Huius enim orantis (visum mirabile!) caelo

      Circuit innocuo lumine flama caput.

Proditor unde ruit, divina sorte Mathyas

      Suffectus: causa est nominis inde sibi.

"Donatum" nostri, Ebrei dixere "Mathyam",

10

      Quod primae meruit sortis habere locum.

Iste truces vertit populos ad numina Christi,

      Inmites Thracas Illiricosque feros.

Iudeaeque prius caecas lustraverat urbes,

      Ostendens quanti criminis illa rea est.

15

Purgavit vitiis mentes et corpora morbis:

      Quis non discipulum dixerit esse Dei?

Contempsit gladios, Christi inflamatus amore;

      Qualis pugnator, qualis athleta fuit!

Frenderet ipse licet daemon saevusque tyrannus,

20

      Non timuit, victor, vulnera mille pati.

Haec omnes igitur celebrent solemnia gentes,

      Praesertim histricolis lux veneranda viris.

Heroem Christi et regem celebrate Mathyam:

      Iste diu terram, sydera at ille colat.