Ugolino Verino epigrammata 6, 17

Testo base di riferimento: F. Bausi, 1998

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch


17. eulogium in conversione beati Pauli,
humani generis doctoris

Plaudite! Doctoris lux haec celeberrima Pauli,

      Militiae meruit qua caput esse Dei.

Christicolis olim ante alios acerrimus hostis,

      Post Christi fulmen praesidiumque fuit.

5

Dumque ardens et adhuc cedis plenusque minarum

      In Siriam septus milite carpit iter,

Ecce die medio vox est audita per auras,

      Magnus et aethereo venit ab axe fragor:

"Saule, quid insequeris me? Cur mihi, Saule, minaris?

10

      An poteris stimulis durior esse meis?"

Nec mora; pronus humi cecidit; tum numen adorans

      Quod sibi sit nomen, quod velit ipse rogat.

"Sum Deus aeternus Christus", de nube serena

      Sydereo rursus personat ore Iesus.

15

"Surge, age: dicetur, cum vici compita Recti

      Intraris, quae tunc sint facienda tibi".

Confestim cecis Paulus surrexit ocellis;

      Ieiuno triduum pertulit ore famem.

Nec mirum: excelsi raptus super aethera celi

20

      Angelicos vidit seraphicosque tronos.

Terque choros ternos tanto fulgore micantes

      Fulgorem ut nequeant lumina nostra pati

Vidit, et aeterni genus innarrabile Christi,

      Atque arcana Dei, non referenda viris,

25

Quae post cecropius distinxit in ordine vates,

      Cum De divino nomine fecit opus.

Et merito excelsi Paulus tuba clara Tonantis

      Altiloquo cantu mystica sacra tonat.

Ostendit venisse Iesum sub imagine servi

30

      Et cedem et veram substinuisse crucem.

Quem sacri vates, quem predixere Sybillae,

      Non alium expectet perfida turba Deum.

Non timuit, coram, Synagogae ostendere Christum

      Praedictum sacris saepe fuisse libris.

35

Iamque novae legi veteres cessere figurae;

      Conscissi veli mystica sacra patent.

Non agna aut magni datur amplius hostia tauri;

      Cor hominis mundum est victima grata Deo.

Mox Asiam magno peragrans discrimine vitae,

40

      Substulit errores et simulachra deum,

Ostendens non esse deos, sed daemonas astris

      Proiectos, templis qui latuere cavis.

Deinde fidem Christi veram solique docebat

      Thura dari et solum percelebrare Iesum.

45

Non animos tantum vitiis, sed corpus ab unda

      Lethea extorsit restituitque animam.

Ex quo Mercurium, cernens miranda, Licaon

      Credidit humana veste latere deum.

Non hoc substinuit Paulus stultosque reprhendit

50

      Seque pari est fassus conditione virum.

Ast ubi per pingues Asiae bona gramina campos

      Iecit, ad Europae limina torsit iter,

Et primum armisonae ingressus Tritonidos urbem.

      Disseruit Christi quae documenta forent,

55

Quantaque mortales tegeret caligo retexit,

      Erudiens plebem philosophosque simul.

Thessaliae populos et graias circuit urbes,

      Tantus erat Christi relligionis amor.

Non timuit Festi Iudeorumque furorem,

60

      Convincens propriis pectora dura libris.

Inter custodes, religatus colla catenis,

      Portatur Romam, Caesaris ante pedem.

Captivus, nautas obiter servavit ab unda,

      Mersa sub aequoreis cum ratis esset aquis.

65

Dum trahitur vinctus, dum sunt liventia plagis

      Pectora, perpetitur mitis et instar ovis.

Laetiferos morsus aegrotaque corpora sanat;

      Sevior ira tamen centurionis erat.

Quis non discipuli Crucifixi signa fatetur,

70

      Si bona reddamus qui tribuere mala?

Quid referam quibus ille locis miracula fecit,

      Ad populos sacro dum tonat eloquio?

Tandem terrarum Romam pervenit ad arcem,

      Et Senecam petiit caesareosque lares.

75

Tunc Evangelii cunctas efudit habenas;

      Dum loquitur, rapidi fluminis instar erat.

Arida corda rigans coelesti rore Quiritum,

      Grandia contritae semina iecit humi.

Et quamquam magica Simon deluserit arte

80

      Et rudibus populis dira venena dedit,

Hos tamen erudiit magni sapientia Pauli,

      Aspideis telis antidotumque dedit.

Antistesque Petrus, divinae legis origo,

      Cum Paulo sacris imbuit Eneadas.

85

Nec mirum, maculis caruit si Roma nocentis

      Hereseos, tenuit catholicamque fidem.

Nempe Petrus princeps Christi firmissima petra,

      Paulus at electum vas fuit ipse Dei.

O Nero crudelis, rapuisti lumen utrunque;

90

      An subversa fuit non tibi Roma satis?

An ne parum fuerat ferro laniasse parentem

      Sanguineque infecta vina bibisse manu,

Cognatosque omnes crudeli vulnere caesos,

      Coniugis et tumidos calce necasse sinus?

95

Heroas Iovis aeterni Paulumque Petrumque

      Mactasti; tibi quid fecit uterque mali?

O scelerate Nero, terrae comunis Erinis,

      Debuerat scelus hoc non licuisse tibi.

Prodigiosa lues, tollis duo lumina, tollis!

100

      Diceris, ah, quanti criminis esse reus!

Hi tamen Empyrei resident in culmine celi;

      Inter tartareas tu cruciaris aquas.

Salve, sol fidei; salve, tuba clara Tonantis;

      Salve, tarsensis gloria, Paule, soli!

105

Heretici, salve, expulsor gladiusque veneni;

      Salve, romanae relligionis honor!