Ugolino Verino epigrammata 6, 10

Reference basis text: F. Bausi, 1998

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


10. in honorem natalis beatae Mariae Virginis
ex regio semine Davidis ex tribu Iude

Inclyta progenies, numeroso ex stemmate regum,

      Natalis nunc est, virgo Maria, tuus.

Hunc, caeli regina, precor, concede laborem,

      Vt laudes dicant carmina nostra tuas.

5

Non est fas quenquam perferre hac luce repulsam;

      Natali tristem non decet esse tuo.

Certatim seraphin ductans cherubinque choreas

      Alterno quatiunt sydera pulsa pede.

Ipsi purpurei heroes auroque nitentes

10

      Accedunt plenis ad tua tecta viis.

Ipsa autem summi maiestas regia Christi

      Suscepit matrem proximiore trono,

Iussit et advulsis aperire palatia portis

      Donaque promissis uberiora dedit.

15

Spiritus ipse Sacer, Pater, una potentia, Natus

      Congeminant hodie munera caelicolis.

Regius imprimis, cuius de stirpe Maria est,

      Assumpta cythara personat ore Davit;

Conchordans cum voce lyram, mirantibus astris,

20

      Concinit aeterni mystica facta Dei,

Vt genus humanum superi clementia Regis

      Diligat: "Ex pura virgine factus homo est.

Quae genitura Deum, decuit sine sordibus ortam

      Et non comuni conditione premi.

25

Esto procul nobis, quisquis contraria sentis;

      Sic sentire pium credimus offitium.

Hec est illa meis multum cantata libellis,

      Educenda meo florida virgo sinu.

Expectata diu, tandem formosa columba

30

      Aeterno veniet complacitura Deo,

Humanas lotura notas ac cassa superbis

      Impletura novis sydera caelitibus.

Sume lyram, seraphin, caeli Regina canenda est;

      Tu, maior vates, digna referre potes.

35

Altiloqua cantanda tuba magnisque coturnis,

      Carmina divinis sunt recitanda modis".

"Haec primum coeli ferrata repagula solvit;

      Virginis ante ortum clausus Holympus erat.

Rarus erat per tot deserta palatia civis;

40

      Concessusque homini non erat ante polus.

Incola mox caeli est homo subfragante Maria

      Ascenditque tronum, corruit unde Satan.

Ascendere humiles homines, cecidere superbi:

      Haec lex aeterno est constabilita Deo.

45

Se Domini ancillam respondit virgo Maria,

      Et non caelesti facta superba toro est.

Ipse Deus (quid enim maius?) sub imagine servi

      Delituit, cunctis subditus esse volens:

Vt tu mortalis folles flatusque remittas,

50

      Virginis exemplo mitior esse velis.

Haec ancillarum turbis pompisque relictis,

      Praebebat nato sola mynisterium,

Custodique suae vitae, pia virgo, marito

      Servitii casti praebuit offitium:

55

Et fuerat Davidis regali ex semine creta,

      Et nulli forma virgo secunda fuit!

Syderei castum vibrabant lumen ocelli,

      Et tamen haec humili corde Maria fuit.

De nihilo terram verbo qui fecit et astra,

60

      Ventre novem menses virgo Maria tulit.

Nec fastu intumuit, sed suplex, paupere tecto,

      Ad vitae extremum mansit egena diem.

Tartara divitibus, celum debetur egenis;

      Qui placuere homini, displicuere Deo.

65

Quis poterit recte dominis servire duobus?

      Hostis erit Christo daemona quisquis amat!

Quisquis holympiaci fieri vult incola regni,

      Natalem celebret, virgo Maria, tuum.