6. eulogium in obitu Victoris Puccini eius affinis,
ad Puccium iuris consultum
Puccini merito Victoris funus acerbum
Te premit; et nobis est quoque luctus edax.
Flebilibusque elegis aliquod solamen adempti
Vt scribam hortaris; me quoque cura premit:
5
Parebo tamen, offitio superante dolorem,
Sunt quamquam loetae carmina mentis opus.
Conquerar an sileam iuvenem sine crimine raptum?
Debuit hoc, Lachesis, non licuisse tibi.
Triginta implerat paucis vix mensibus annos,
10
Truncavit medios cum fera Parca colos.
Cui iuvenum probitas fuit et constantia talis
Rebus in adversis, tanta in amore fides?
Novi ego quis quotiens magno discrimine vitae
Praesidium aflictis clam ve palam ve tulit!
15
Non tamen haec pietas unam sibi contulit horam,
Sed medio cursu est obruta navis aquis.
Vivunt cornices, vivunt tot saecula cervi
Quasque piget multae me numerare ferae:
Ast hominem spatio natura inclusit iniquo,
20
Cum posset virtus enituisse magis.
Ah, cur usuram vitae mortalis ademptam
Deflemus, quae mox interitura foret?
Est patria in coelo, peregrini hic vivimus omnes:
Quo brevior cursus, tutior esse solet.
25
Ast ubi Puccinus Parcas sua fila secantes
Et finem vitae vidit adesse suae,
Suspirans tollensque oculos in morte natantes
Edidit extremos ore tremente sonos:
"Hactenus, o dulcis coniux charique sodales!
30
Quid fletis? Vitae est terminus iste meae.
Serius aut citius, mortales nascimur omnes;
Altera post mortem vita perennis erit.
Quid ploras, Isabella? Vale, dolcissima coniux!
Quid laceras pectus dilaniasque comas?
35
Restarent saltem, comunia pignora, nati
Ante obitum de te, ne domus orba foret!
Vive memor nostri, licet altera teda iugalis
Te liget; at noster sit tibi cura cinis,
Inferiasque meo tumulo fer pectore mundo
40
Et dicas: Primus vir fuit iste meus".
Mox, circum lectum moestos ut vidit amicos,
Turgidaque aspexit fletibus ora piis,
Nomine quenque, suo lingua moriente precatus
Ne fleat, at longo tempore duret amor:
45
"Vivite foelices! Luctum compescite; nam pars
Vobiscum nostri magna superstes erit".
Hec dicens, animam fugientem reddidit astris;
Vix "Verine" inquit frigida lingua "vale!".
Quod, siquid certi promittere possumus, ille
50
Nunc fruitur foelix liberiore polo.
Nos, rerum ignari, sortem damnamus iniquam,
Fundimus inmerito verba nefanda Deo.
Quid non longa dies vidit, perpessa, malorum?
Et nos foelices credimus esse senes!
55
Qui si longaevi superasset Nestoris annos,
Vertenda in cineres ruga senilis erat.
Corporis hic igitur tenebroso a carcere liber,
Possidet aetherei regia tecta Dei.