4. eulogium in obitu Lucretiae Tornabonae,
Laurentii Medicis matris, ad Laurentium Medicem
Inmortale decus Medicum, Lucretia mater
Occidit; exequias, foemina virque, feras.
Haec comunis erat tusci matrona leonis,
Foeminei sexus gloria, fama, decus.
5
Tu pia, tu clemens, tu relligiosa fuisti;
Quis te pauperibus munera plura dedit?
Ad te ceu portum tranquillum turba fluebat,
Confugium aflictis praesidiumque reis.
Cui fuit in tantis opibus clementia maior,
10
Cui faciles aditus tristitiaeque minus?
Nec mens intumuit rebus sublata secundis,
Sed cunctis omni tempore mitis erat.
Siqua potest foelix dici, Lucretia foelix
Moribus, ingenio, nobilitate fuit.
15
Huius fila tamen truncavit ferrea Cloto,
Iniecitque atras lurida Parca manus.
Quid sibi, quod magni fuerat nurus inclyta Cosmi,
Quid sibi Laurenti profuit esse parens?
Quid Petrus ille nepos, prudens puerilibus annis,
20
Tam clara magnis indole dignus avis?
Quid sibi Pyerides, quarum perculsa furore
Edidit hetrusco carmina multa pede
(Inter enim molem rerum, cum principe nato
Concinuit dulces ore canente sonos)?
25
Huc descende, precor, nigro velamine, Phoebe;
Defle tuae vatis triste ministerium.
Haec non inferior fuerat charitate Matildi;
Victatis quotiens munera quanta dedit!
Incola cum magni nunc sit Lucretia caeli,
30
Orat pro patria suplice voce Deum,
Vt foelix vinctos teneat concordia cives,
Dum vivat similis filius ut sit avo,
Vt faveat iustis tollatque ex urbe superbos:
Sic erit occultis tutus ab insidiis.
35
Magnanime, interea, Medices, compesce dolorem,
Vt possis patriae consuluisse tuae,
Vt senior chara caelum cum matre revisas
Post tria dictei saecula tarda senis.
Ne ve suum tollant lethea oblivia nomen,
40
Scripsimus in tumulo carmina bina suo:
"Hic sita Laurenti Medicis Lucretia mater,
Cui pietatis honos unica cura fuit".