Ugolino Verino epigrammata 6, 2

Reference basis text: F. Bausi, 1998

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


2. gratulatio de Maumettis heresiarchae ruina
et templo suo combusto et universalis iudicii
horrendo adventu

Tandem clara dies fulsit ceciditque nephandi

      Impia Maumettis caelitus igne domus,

Sacrilegique arcam stygias sacer ignis in undas,

      Ne quid depereat, mersit et ossa simul.

5

Christicolae exultent! Noscat gens barbara Christum,

      Cui soli caeli contribuendus honor.

Perfidiam deponat Arabs mollisque Canopi

      Accola, et ad Christum, perfide Maure, redi.

Quid plura expectas sanctae miracula legis?

10

      Quae te tam stolidum detinuere morae?

Quid facis, eversor Danaum? Depone furorem

      Et cole cui paret terra polusque, Iesum.

Nil Evangelio legitur divinius usquam,

      Quod mira tersum simplicitate nitet.

15

Quae sunt ardentis charitatis fulmina Pauli!

      Nec mirum: electum vas fuit ille Dei.

Socraticos licet incumbas relegasque libellos,

      Non poteris sacris equiperare libris.

Proh cecas hominum mentes, proh nescia veri

20

      Pectora: Maumetti templa dicavit Arabs!

Quid sibi sacrilegi poscunt figmenta tyranni?

      Pellegite: his quicquam turpius esse potest?

Quid nisi terrenum spondet sua sacra colenti?

      Hac hominum illusit callidus arte genus,

25

Pronaque lascivis cum sint mortalia rebus,

      Nequitiae solvens libera colla dedit.

Si quid, quod rarum est, populis precepit honesti,

      Hoc totum e nostris carpserat ante libris.

Inventumque suum non est, sed plurima sumpsit,

30

      Quae scriptis fecit deteriora suis.

Heresis ista quidem est; Maniceus finxerat illa,

      Cum dixit Christum non potuisse mori.

Vnde crucem exhorret carpitque cruore redemptos,

      Et delirantis somnia fingit anus.

35

O stulti, dominum tandem cognoscite Christum!

      Quo vos usque doli, quae tenuere morae?

Si primo venit pauper, sub imagine servi,

      Mox maiestatis signa videnda suae:

Descendet celo, toto comitante triumpho;

40

      Sidereo in solio comspiciendus erit.

Tunc tuba terribilis, tunc saevo archangelus aere

      Flabit, et a stygiis umbra recedet aquis.

Ossaque cum nervis iterum compacta resurgent,

      Et quae pulvis erat, iam caro rursus erit.

45

Quisque suum accipiet corpus priscamque figuram,

      Atque animus rursus corpore iunctus erit.

Impius in terra restabit, in aethera iustus

      Obvius accedet, tam leve corpus erit.

A dextra electae gentes levaque nephandae

50

      Stabunt ante Dei iudicis ora sui.

Tunc cernes miseros reges cum plebe iacentes;

      Stabunt moerentes et sine honore duces.

Formidanda dies, cum iudex ore tonabit:

      "I procul in Stygios, turba nephanda, lacus!

55

Vidistis quotiens brumali frigore nudum

      Aridaque ora siti pallidaque ora fame!

Cum vobis plenum penus et granaria plena

      Essent, clausistis munera pauperibus,

Horrea crudeles mihi vos clausistis et arcam:

60

      Nunc vos aeternis ignibus afficiam".

At contra laeta facie vultuque sereno

      Ad dextram flectet conspicietque bonos:

"En agite, electi, mecum conscendite caelum,

      Vt capiat foelix centupla dona labor.

65

Servastis praecepta mea et pavistis egenos:

      Nunc ego promissis uberiora dabo.

Vos fidi fortesque mihi, mea signa secuti,

      Vicistis durae praelia militiae.

Quid, consumato vitae certamine, restat,

70

      Ni dare militibus praemia digna meis?

Impyrei emeritis sublimis regia caeli

      Debetur vobis et sine fine decus".

Haec dicens, repetet cunctis cernentibus astra;

      Mox electa simul turba sequetur iter.