8. eulogium in obitu Ippolitae,
puellae pulcherrimae
Quis lucem ereptam tenebris miretur obortis?
Causa patet cunctis: occidit Ippolita.
Occidit hetrusci sydus splendorque decoris:
Non mirum si nunc nulla serena dies.
5
Ingemuisse putem turbati sydera coeli;
Post obitum induxit nubilus Hauster aquam.
Vidimus innumeris turgentia fletibus ora,
Nullus et in tota non fuit urbe dolens.
Ipsa Venus fertur sparsis deflere capillis;
10
Extinxitque faces et sine luce fuit.
Ipse Cupido suos fregit miserabilis arcus
Et latebras tristis fugit ad Idaliae,
Impiaque in sevas torsit convitia Parcas,
Quae tantum Hetruscis preripuere decus.
15
Quid tibi nobilitas, viridis quid profuit aetas,
Quid, rarum exemplar, forma, pudicitiae?
Quid, quod eras miserae spes et solatia matri?
Heu, vota incassum tot cecidere Deo!
Ipse autem scissa gemebundus veste maritus,
20
Hinc Flametta parens stabat, inops animi:
Flametta infoelix, fortunae exemplar iniquae,
Andromache, infoelix, altera socrus erit.
Hinc implorabant lachrymosa voce sorores
Numina, purpureas ungue secante genas.
25
Haud secus Heliades fraterno in funere largis
Auxerunt tumidum fletibus Heridanum.
Stamina cum vitae perfringeret ultima Clotho
Ippolitae ac staret, falce secante comas,
Tunc, vix attollens oculos in morte gravatos,
30
Edidit extremos ore tremente sonos:
"O dulcis coniux, lachrymas compesce fluentes:
Sic placitum Superis, te superesse mihi.
Commendo natos nostri tibi pignus amoris
Comune, et curae sit tibi nostra parens.
35
Hanc, precor, aflictam solare, et comprime fletum.
Quid ploras? Nunquid fata movere putas?
Tu, Flametta parens, nimio confecta dolore,
Mortalem Ippolitam te genuisse putes.
Divitiis foelix natisque viroque fuisti;
40
Ah, sors adversas movit iniqua rotas!
Pone modum lachrymis: perventum ad limina mortis;
Audio iam stygiae murmura saeva ratis.
Me nulla exagitant vitiatae crimina mentis,
Quod mea tartareos horreat umbra lacus.
45
Pars nostri melior petet aethera; reddite terrae
Haec membra, hoc (inquam) reddite corpus humi.
Cura mei si vos post mortem tangit inanis,
Scribantur tumulo carmina bina meo:
"Infoelix proles, Nasi charissima coniux,
50
Ippolita hic tegitur; lector amice, vale".
Chara parens coniuxque, vale, dulcesque sorores:
Ecce, oculos mors nunc pervolat ante meos".
Vltima verba "Mei" clamarunt "Christe, memento;
Inque tuas animam suscipe, Christe, manus".
55
Sic igitur pereunt omnes; iuvenesque senesque
Mors rapit, et cunctis imminet atra dies.
Non dum ter septem vitae compleverat annos;
Heu, paucis fuerat mensibus illa minor.
Naturam genuisse nihil formosius usquam
60
Crediderim; in toto corpore nulla nota.
Vidimus in feretro (dormisse putaveris) illam;
Cuncta sibi prisci signa decoris erant.
Spiritus aethereas postquam secessit in auras,
Ippolitae levior non gravet ossa lapis.
65
In cineres hoc nulla dies putredinis expers
Convertat corpus: sat cecidisse semel.
Et quisquis iuxta transibit busta viator,
Non pudeat lachrymis ora rigare piis,
Dicat et: "Ippolita hic, quondam pulcherrima rerum,
70
Clauditur, aetatis fama decusque suae".