Ugolino Verino epigrammata 5, 5

Reference basis text: F. Bausi, 1998

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


5. eulogium in funere Verii eius patris,
viri optimi, ad Paulum phisicum germanum

Omnia sunt igitur diris obnoxia fatis,

      Et nihil est quod non auferat atra dies.

Te potuit, venerande parens, abducere templis

      Polluta ad tumulum Parca maligna manu.

5

Num sanctos mores, num castum attingere corpus

      Horruit? Ah, cogor quale putare nefas!

Si bonus atque malus pereunt discrimine nullo,

      Et nulli parcit de tribus una soror,

Non idem certe manet exitus: alter Holympum

10

      Ascendet, stygias ebibet alter aquas.

Impius inferni aeternos cruciandus ad ignes

      Trudetur, meritis praemia digna suis;

Iustus ad Impyrei vectetur gaudia caeli,

      Regnet ut angelici dignus honore troni.

15

Nunc memini tua, sancte parens, oracula, cum me

      Praecipitem saevo torsit amore Venus.

Me miserum, quanto repeto praecepta dolore!

      Non licuit grates exhibuisse tibi.

Talia, Paule, mea moestus dum mente revolvo,

20

      Dilecti ante oculos spiritus ecce patris,

Lucidior flamis et clari syderis instar,

      Et roseo tales edidit ore sonos:

"Quis te luctus edax rodit, charissime nate?

      Quae mors egroto est increpitanda seni?

25

An nescis homines mortali sorte creatos?

      Vnde improvisus te premit iste dolor?

Quid tibi socraticos prodest legisse libellos,

      Claraque prudentum tot monumenta virum?

Hoc primum erumnae signum memorabile nostrae est,

30

      Vt sortis dannet munera quisque suae.

Vnica mortali cui foelix contigit hora?

      Nec mirum: aegriferae concupiuntur opes;

Gliscit amor quanto cumulum congesseris auri,

      Maiori inque dies foenore pauper eris.

35

Crimina quid referam, quae sunt comunia brutis?

      Vitate haec, tanquam sint capitale nefas.

Vnicus exemplar sit vobis Christus honesti:

      Omnis ab insidiis hoc duce tutus erit.

Hoc duce syderei caeli victoria parta est:

40

      O merces nullis equiperanda bonis!

Quis non contemnet vitae mortalis honorem,

      Virtutis memorem si putet esse Deum?

Coetera vel rapidi labuntur fluminis instar;

      Concessae vix sunt ad breve tempus opes.

45

Quod si cui indulget raro fortuna benigna,

      Mox anima haec linquet diffugiente dolens.

Si mihi quid iuris, iubeo moneoque rogoque

      Fraterna ut charitas pectora vestra liget,

Neu vos transversos agitet discordia preceps,

50

      Sed pius alterne vincula nectat amor;

Ne ve aliquem fidum externum sibi credat amicum,

      Qui patriam aut fratres oderit ipse suos.

Quis non immerito explodat damnetque bilingues,

      Atque hominum e cetu mergat in occeanum?

55

Mentitur quisquis fratrem se dixerit illi

      Cui, vafer, occultas instruit insidias.

Perfidiae reus est Christi cui nomen in ore est,

      Corda gerens foedis prava cupidinibus.

Pectora vestra liget charitas adamante tenaci:

60

      Haec vos foelices reddere sola potest.

Extorquet charitas irato fulmina Christo,

      Cogit et infensum ponere iudicium.

Crede mihi: celsis ego nunc delapsus ab astris

      Testor sincera nil charitate prius.

65

Vidi animas flentes summi Iovis ante tribunal,

      Vt caperent vitae praemia digna suae;

Et nisi flamiferae charitatis amore redemptae,

      Tartareis mersae decoquerentur aquis.

Verum, age, me superas iam tempus visere sedes;

70

      Non terere ulterius fata dedere moras.

Haec memoranda tuis nostro fac nomine pandas

      Fratribus; esse tui dicito iussa patris.

Comprime, nate, precor, luctum, lachrymisque caveto

      Vt mulier turpes funera nostra tuis.

75

Extremae est actus vitae octuagesimus annus:

      Et quereris? Reliquum quid nisi morbus erit?

Nunc ego dilecta peragro cum coniuge caelum

      Et concors casto semper amore fruor.

Nos pia pro charis oramus numina natis,

80

      Vt pia pro meritis det pius astra Deus.

Illic, ut spero, mecum super aethera vives;

      Nunc instar mortis vita putanda tua est".

Haec ubi dicta dedit, circum mea colla pependit;

      Mox instar radii lapsus ad astra poli est.