Ugolino Verino epigrammata 4, 38

Reference basis text: F. Bausi, 1998

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


38. de instruendis pueris in eloquentia,
moribus et artibus

Aurea Phocilidis quis nescit carmina vatis,

      Cum monet ut linguae sit tibi cura prior,

Vt cures pueri ne barbara verba loquantur?

      Accedat morum cura secunda tibi:

5

Dum docile ingenium est, mores tradantur honesti:

      Quod puer accepit, servat et ipse senex,

Et mala praesertim, quae primis imbibit annis,

      Haerent, testa nova est ceu vitiata garo.

Mox, ubi doctrinae vel se commiserit arti,

10

      Aptum cui videas, erudiendus erit.

Nil bene tentabis, tibi quod natura recusat:

      Sparthanos pueros sic didicisse ferunt.

Instar enim cerae puerilia pectora formes:

      Ncquicquam erudies pectora dura senum.

15

Ceu tenerae virgae partes flectuntur in omnes;

      Verum arbor duro cortice facta riget.

Alea segnitiesque procul, procul esto voluptas!

      Inflamet pueri pectora laudis amor.