Ugolino Verino epigrammata 4, 36

Reference basis text: F. Bausi, 1998

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


36. foelicitas, stabile et summum bonum,
hic non potest reperiri

Si fugitiva volant praesentis gaudia vitae

      Et nulli foelix stat diuturna dies,

Quo potes hic pacto vitam reperire beatam,

      Cum nullum hic videas esse perenne bonum?

5

Perpetuo irrepunt mortalia corpora lapsu,

      Auctaque decrescunt omniaque orta cadunt.

Sunt animae aeternae, virtus est sola perennis,

      Quae te foelicem reddere sola potest.