33. coeli gloria summo labore paratur,
quia virtus circa difficile est
Nescis quam magno petitur discrimine caelum?
Scandere tu nullo posse labore putas?
Circa difficile est virtus, cunctique vocantur,
Clivosa at rarus serpit ad astra via.
5
Molliter attalico recubans tu dives in ostro,
Magni conspicies aurea tecta Dei?
Tu temeto ascendes coeli distentus ad arces,
Aegre cum carpat sobrius illud iter?
Terrarum domina Hieronymus urbe relicta,
10
Exposuit calidis membra perusta iugis.
Herbarum foliis pastus fontemque tepentem
Libabat sicco vix semel ore die.
Tarsensis doctor per quanta pericula Paulus
Atria bis meruit celsa videre Dei!
15
Quid Christi heroes exemplaque tanta renarrem?
Quae fecere illi, sunt facienda tibi.