Ugolino Verino epigrammata 4, 31

Reference basis text: F. Bausi, 1998

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


31. Sacri codices, quanto magis releguntur,
tanto magis placebunt, et sensus inde percipitur

Si legis aeterni divina volumina Christi,

      Dices (crede mihi) suavius esse nihil.

Quo foelix avidam saturabis nectare mentem;

      Dulce nihil duces, praeter amare Deum.

5

Quoque magis releges, tibi plus repetita placebunt,

      Cum codicis fient pabula nota sacri.