25. descriptio villae Caianae,
cum agris suis, Laurentii Medicis
Molliter aclivis Caiani est nomine collis;
Millibus ille decem distat ab urbe locus,
"Ambra" ubi, Laurenti Medicis pulcherrima villa,
Inter Syllanidas Pistoriumque sita est.
5
Quantum hamentatis spatium vix sufficit hastis,
Tam longe a villa piscifer Vmbro fluit,
Herbiferique prope est spatium admirabile prati,
Quod gelida in mediis estibus unda rigat;
Bisque secant illic anno redolentia foena,
10
Quin saturant pingues pasqua laeta boves.
Bis centum vaccas vitulis lactentibus omnes
Cum trucibus tauris fertile gramen alit,
Conditaque in medio lambit praesepia rivus;
Non gelidus Boreas, non nocet unda loco.
15
Ne ve iter inficiat limus turpetque iuvencas,
Constrata est saxis area, strata via est.
Plenaque fertilibus demulgent ubera vaccis,
Multraque despumat lacte natante capax.
Caseus hinc pinguis nostram defertur in urbem,
20
Ad nos qualem olim mittere Parma solet.
Sunt circum virides herbis redolentibus horti,
Quales fert Pesti fertilis ora iugi.
Ne ve aliquid desit, miro sunt ordine cellae
Hibleis apibus, sicut Himetus habet.
25
In medio lacus est, ubi piscis copia magna est
Inque ipsis anates saepe vagantur aquis.
Silvestri admistus simul ipse domesticus anser,
Vicinum e parvo gurgite pascit olus.
Non longe alnorum silva est densissima ramis,
30
Quas fasiana colit, versicoloris avis.
Nec procul aucupio locus est insignis in undis,
Cum gelidus Boreas flamine durat aquas.
Vere coturnices nidos in gramine ponunt;
Copia tanta aliis non reperitur agris.
35
Nidificatque illic volucris quae nocte canora est;
Hac nulla e parvis pinguior esse solet.
Haec sunt in campis, circumque virentia prata;
Collis habet vites arboribusque viret.
In tumulo est omni nudatus ab arbore vertex;
40
Retibus hic parvae decipiuntur aves.
Per medium collem vicus celeberrimus extat;
Instar castelli cingit utrinque domus.
In dubio iocunda magis Caiana ne rura
An sint, Laurenti, fertiliora tibi.