19. quod poetae et viri docti
sui temporis non sunt in pretio
Miraris quod sint tam clari hoc tempore vates,
Cum videas doctis praemia nulla dari.
Dicis enim: "Pascit divinos fama poetas";
At potius cruciat pectora macra fames.
5
Artem nutrit honos: quis enim, mercede remota,
Doctrinae studiis invigilare potest?
Nunc sola incedit vili panno obsita Musa,
Macraque neglectus pectora pallor obit.
Hanc nostri proceres veluti contagia vitant;
10
Credis honoratum, stulte, tenere locum?
Non sunt in pretio mores, ut reris, honesti,
Sed quaecunque iubent sunt facienda tibi.
Siquid turpe neges, fieri quod lege vetetur,
Quam primum, infoelix, excutiere loco.
15
Invenient subito causam, diceris ineptus:
"Non est hic nostris utilis offitiis;
Hic, umbrae assuetus, quae sunt civilia nescit;
Versutis nobis est opus ingeniis,
Qui non excultis verbis praecepta reponant,
20
Ambigui nequid verba latina ferant.
Grammatice satis est dictata reponere verba:
Eloquio quorsum est nunc Ciceronis opus?"
Nuda iaces, Herato, sine tecto, pauper et agro:
I procul! In nostra non datur urbe locus.