4. contra Zoilum maledicum
Quod tentem imbelles elegos mutemque vicissim
Carmina, me dicit Zoilus esse levem.
Instat, et inquirit causas cur aere canoro
Invicti sileam gallica bella ducis.
5
"At non Virgilius, phrygii cum diceret arma
Aeneae, teneros lusit et ipse iocos".
Non uno iocunda cibo sunt prandia, quamvis
Sit pinguis, solus si modo turtur erit.
Sic iuvat interdum lassae fastidia mentis
10
Vel tenui risu, vel revocare ioco.