49. ad Demetrium atticum philosophum
Demetri, argivae pereuntis gloria linguae,
Etruscam pubem non sinis esse rudem.
Per te iam graie loquitur syllana iuventus;
Cecropium nostra surgit in urbe decus.
5
Ipse, licet Danaum subverterit opida Turcus,
Et quamquam obruerit tot monimenta virum,
Diluvio tamen ex illo ceu naufragus ad nos
Venisti: non dum Graecia tota perit.
Romani cecidere duces geticoque furore
10
Per septem iacuit martia Roma dies.
Romanum eloquium nullae evertere procellae;
Sed quae doctrinae vis nocuisse potest?
Tu quoque divini interpres facunde Platonis,
Enodas quicquid scripsit Aristoteles.
15
Et merito exsolvit tuscus salaria fiscus,
Virtuti ut dentur praemia digna tuae.
Desine subversae patriae deflere ruinam;
Noster eris: patria est quaelibet ora bonis.