Ugolino Verino epigrammata 3, 45

Reference basis text: F. Bausi, 1998

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


45. nihil violentum est perpetuum,
et peccati semper est finis pessimus

Non est, crede mihi, violenta potentia longa

      Criminaque eventum non habuere bonum.

Principiique mali peior solet exitus esse;

      Peccatum foelix non solet esse diu.

5

Esse solet maior casus de montibus altis,

      Et ducibus raro mors sine caede fuit.