23. de pictoribus et scultoribus florentinis
qui priscis graecis equiperari possunt
Prothogenem Rhodii tabula mirantur in una:
Vix annis illam pinxerat ille decem.
Nicomacus contra velox monimenta poetae
Egregium parvo tempore fecit opus.
5
Parrhasiusque ephesus sic mira excelluit arte,
Simitriae primum cui tribuere decus.
Hos olim multis produxit Graecia saeclis,
Et paria ingeniis dona fuere suis.
At nunc pictores huius si temporis omnes
10
Vidisset, quanta hos Graecia laude canat!
Quos uno una parens genuit, Florentia, saeclo,
Quos ausim grais aequiperare viris.
Sunt gemini insignes Pullo cognomine fratres,
Quorum alter pictor, scultor uterque bonus.
15
Spirantes fundit vultus Antonius aere
Signaque de molli vivida fingit humo.
Nec minor est Phydia noster Verrochius: uno
Hoc superat, quoniam pingit et aera liquat.
Quis fuerit scultor nostra Donatus in urbe,
20
Testantur nomen, vivida saxa, suum.
Nec Desiderio spiranti marmore maior
Thebanus Scopas Prassitelesque fuit.
Aequarique sibi non indignetur Apelles
Sandrum: iam notum est nomen ubique suum.
25
Eracleota licet Zeusis bene pinxeris uvas,
Haud tamen est tuscus Vincius arte minor.
Nec te pictoris sobolem, memorande Philippe,
Praeteream: primum dignus habere locum.
Sed longum numerare omnes, nec temporis huius,
30
Quorum cum tabulis fama perennis erit.