Ugolino Verino epigrammata 3, 7

Reference basis text: F. Bausi, 1998

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


7. nihil est Deo occultum:
solus Deus est scrutator cordis.
Testes angelus et daemon operum nostrum;
gesta in tenebris, in lucem iudicabuntur

Quid facis, infoelix! Latebris te credis inultum?

      Omnia nuda Deo nilque latere potest;

Intima quin etiam noscit praecordia mentis,

      Quaeque animo volvis te prior ille videt.

5

Angelus ac daemon testes tua crimina dicent:

      Vel minima ante tronum sunt referenda Dei.

Nil prius hic labem culpae deleveris omnem,

      Tunc cum daemonibus poena perennis erit.