Ugolino Verino epigrammata 3, 5

Reference basis text: F. Bausi, 1998

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


5. quod periurium sit gravissimum peccatum
et a Deo graviter puniatur

Falleris, infoelix! Rides periuria, rides:

      Teste ne mentitum non pudet esse Deo?

Tu ne Deum sceleris testem, periure, vocasti?

      Ah, nescis quae te, perfide, poena manet?

5

Non ego deceptus; facti Deus ultor iniqui est;

      Vlcisci gravius vix solet ille nihil.

Et merito damnant omnes periuria leges:

      Quod magis offendat nil reor esse Deum.

Fas et iura volunt cordis quod lingua sit index;

10

      Crede mihi, est ipso turpis in hoste dolus.