Ugolino Verino epigrammata 1, 30

Reference basis text: F. Bausi, 1998

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


30. nihil est avaro miserabilius, cuius vitium
ad mortem perdurat, semper crescens

Heu, quanto argentum discrimine quaeris et aurum!

      Infoelix, laqueos instruis ipse tibi!

Carpit inops securus iter, nec tela nec hostes

      Latronumque dolos insidiasque timet.

5

Tu vero ad motae pallescis harundinis umbram;

      Cura vigil noctes te cruciatque dies.

Crescit avara sitis faucesque exsiccat hanelas:

      Quoque magis potat, plura requirit idrops.

Omne aliud vitium longaeva aetate senescit,

10

      Nummorum solus sed iuvenescit amor.