12. in coelo sunt omnes foelices
sine invidia, licet dispari sint gloria
Sydereos cives vis tanta innectit amoris,
Nullius ut tangat pectora livor edax.
Est omnis aeque foelix, sed gloria dispar:
Pro meritis non dat plus ve minus ve Deus.
5
Quoque cares loetus gaudebis ut alter abundet,
Ceu dederit Christus talia dona tibi.
Noris quippe Deum tribuisse haec omnia iuste;
Aequa Deus meritis premia cuncta dedit.
Nec plura optabis, contentus sorte minori;
10
Quodque Deus dederit, perdere nemo potest.
Summum, crede, bonum coelo reperitur in alto,
Quod tollet nullo tempore longa dies.