11. contra Averoim comentatorem,
Catolicae fidei impium hostem
Perfide, quid dixti intellectus ut unicus omnes
Permeat, et Christi carpis, inique, sacra?
Tam dirum unde nefas? Quae te dementia coepit?
Qua demonstrari vis ratione Deum,
5
Cum sis finitus, cum sis mortalis, at ille
Incircumscriptus cum sit et omnipotens?
Miraris potuisse Deum de virgine nasci;
Quod nostra induerit corpora, monstra putas,
Vt nos a primae purgaret origine labis:
10
Haec delirantis somnia dicis anus.
Qui fecit caelum, qui certos ordine cursus
Distinxit, facere hoc cur potuisse negas?
Perfide, christicolas ludis dicisque loquaces,
Demonstrant fidei quod ratione nihil.
15
Tum quia corpus edant Christi potentque cruorem,
Tygridas immanes Lestrigonasque vocas.
Sentires aliter forsan, sacra mystica Christi,
Depositis tenebris, si tibi nota forent.
Inmundis sed quis dabit aurea munera porcis?
20
I procul a Christi relligione, canis!