5. ad librum suum, ut se ostendat Beatrici
reginae Pannoniae, poetarum fautrici
Pannonii regis cum celsam intraveris aulam,
Reginae thalamos, parve libelle, pete.
Haec Ferdinandi est soboles generosa Beatrix;
Vatibus haec sacris semper amica fuit.
5
Postquam dicta salus, et dextrae dextera nexa est,
Exposcet subito: "Qualis et unde venis?".
Dic te syderei prodire e dogmate Christi,
Dic te socratici multa referre libri,
Et Latii magni tuscis a finibus hospes
10
Tam longum per iter regia tecta subis.
Abs te scire viae causam si forte requirat,
Quid dices, tyrius cum notet ora pudor?
Dic te magnanimi commentum gloria regis
Pannoniam adtraxit. Nil tamen ipse petas;
15
Te legat, hoc sat erit: si non explosus abibis,
Scommata non poterunt saeva nocere tibi.
Pertenuem censum domini narrabis egeni;
Nil tamen eflagites, ne ve protervus eris.
Sponte dabit; nihil ipse petes suplexque tacebis:
20
Nam qui non poscit, munera plura feret.