Ugolino Verino epigrammata 1, 3

Reference basis text: F. Bausi, 1998

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


3. ad regem Mathyam ut, cum ocium detur,
epigrammata sua legat ex sacris litteris deprompta

Si quando, armipotens, tibi cessat bellica cura,

      Ocia cum fuerint, carmina nostra lege.

Hic nihil obscenum invenies, quod principis aures

      Ofendat, sed quae virgo Catoque legat.

5

Non haec composui vatum de more priorum;

      Crebrior est Pallas quam mihi dicta Venus,

Plurimaque inseritur nostris sententia chartis;

      Nil preter Christum carmina nostra sonant.

Deduxique novem in Christi sacra templa sorores:

10

      Per me Calliope est initiata sacris;

Non Ippocrinem sed batisteria potat

      Iordanisque sacri est gratior unda choro.

Tu quoque, catholicae fidei rex unice cultor,

      Casta fluentini carmina vatis ama.