Ugolino Verino Carlias, appendix 5

Testo base di riferimento: N. Thurn, 1995

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


Dinocratem Rhodium et Tusco de sanguine Ioctum

Dedalea quorum arte fuit celeberrima forma.

Nondum septenos renovarat Cynthia vultus,

Vndique Syllanos Latio cum fama colonos

5

Exciverat multis spargens rumoribus urbes

Magnanimum venisse ducem, nova moenia Tuscis

Condere et argenti vim magna pondus et auri

Donare Etruscis, purgare paludibus arva,

Sedibus ut patriae multis tectisque relictis

10

Haec nova migrarint habitatum moenia gentes.

Nunc age, Calliope, Tusci mihi pande leonis

Aegregias soboles priscasque ab origine proles,

Magnanimi unde suum traxere nepotes!

Res prisca, et multae variante volubilis aevi

15

Fortuna periere domus longeque veterno

Consumptae, ut prorsus vestigia nulla supersunt.

Altius exorsus repetam primordia sedis

Tyrrhenae, unde genus traxit Syllana propago:

Lydia depulsis umbris consedit Etruscis

20

Finibus, et quoniam fuerat gens dedita sacris,

Tuscia nomen habet, quod nullo adolebitur aevo.

Clarior haec armis et utraque in lictore metas

Imperii posuit. Bis senas condidit urbes,

A quibus et fasces iustis bis sexque secures

25

Et trabeam et sellam, consul Romane, petisti.

Mox urbes sociae renovato milite bellum

Aeneadas contra vario Mavorte pararunt,

Donec Sylla ferox socialia contudit arma

Et Ponti rege edomito victricibus alis

30

Lamponium invasit Marianaque pila refregit

Ingentique suas donatas munere turmas

Dimisit. Fesulas vacuas ac Lidia regna,

Arreti Coritique arces, concessit habendum

Militibus de se meritis, quam vertice montis

35

Deserto posuere novos ad flumine undam

Muros vicini et patrio de more superbas

Profusis opibus struxere ad sydera moles,

Quas evertit humi Getus et Scandavius ensis.

Primus et ante omnes magna comitante caterva

40

Nubifera gelidi descenderet arce Mugelli

Insignis Medices, Apenninique nivosi

Castella et multis possessa cacumina saeclis

Liquerat et patrias repetiverat impiger oras.

Ex hoc magnanimus nascetur sanguine Cosmus,

45

Divitiis Crassum aequabit, virtute Catones.

Nasceturque nepos ex hoc Laurentius heros,

Qui teneris annis rerum tractabit habenas.

Heu, nimium foelix, si non discordibus armis

Affines contra movissent arma furores!

50

Martia Lucanis peperit generosa Caponem

Sedibus antiquis, ubi sunt monimenta priorum;

Ex hoc aegregii nomen traxere nepotes.

Quin etiam ex isto, ut fertur, Victoria pubes

Stemmate, clara fide et soboles prestantior armis;

55

At malunt alii nostris in collibus ortos

Aeterna a crebris sumpsisse vocabula palmis.

Teque suos inter, Guiscarde, Bononia cives

Annumerat nec te charum inficiatur alumnum,

Qui tibi, Guicciardine, pater fuit; unde nepotes

60

Nomen et aereo sumpserunt cornua signo.

Albitios fama est Arreti ex urbe profectos,

Vnde genus scindit sese Alexandria proles.

At Donata cohors longe fortissima bello

Romuleos attingit avos. Sic Circula pubes

65

In Florentinos vicino e vertice campos

Descendit mediaque domos construxit in urbe.

Canisius proavos Romanae stirpis alumnos

Annumerat; mixtumque genus Paganella propago

Nobilitatis habet non plenae cornua lunae.

70

Pactia progenies nostris in montibus arces

Condidit, - ah, rebus nimis est elata secundis!

Vbertique genus multis memorabile pugnis

Extitit, et plebi quamvis contrarius esset,

Voce tamen gladioque suo Farinata ruentem

75

Servavit patriam, mox illa corruit exul.

Inclyta Bardorum Ligurum prorupit ab oris

Gens. Opibus pollens multos perfloruit annos,

Sed sors nulla diu durat. Soldania proles

Nobilitate omnes superat, sed prorsus ab ima

80

Stirpe perit, quorum bustis, ut fertur, in altis

Stabat equus stratus phaleris ex aere rigenti,

In cuius stabant gentilia funera dorso:

Pyramidum cedat tumulis insania nostris.

Quin et Mannellus Romae Manilia proles

85

Romanis exultat avis; fuit accola Rheni

Riccius; ac una accessit Fighineldus alumnus

Prisca Bonimontis soboles, Scolarius idem

Sanguis, et ex una descendit uterque parente.

Cum peteret Tuscas arces Saluctia virgo,

90

Semine regali geminos enixa resedit,

Vnde genus clari posthac traxere nepotes.

Clara Minervettum soboles prorupit ab oris

Lucanis, quorum proles a matre Minerva

Profluxit longumque tenet per saecula nomen.

95

Vos, Cavalcantes, Germanis regibus ortos

Fama refert, gelido Scyticus cum miles ab axe

In nostra erupit Geticis confinia telis.

Pulcia quin illo soboles descendit ab orbe,

Clara quidem bello, sacris nec inhospita Musis.

100

Incolaque Heridani fuit Aldigheria proles,

Vnde genus traxit Musarum gloria Danthes.

Nec, Martelle, tuam sobolem, memorande, tacebo,

Cuius avus quondam meruit sub principe Gallo

Martello nomenque ducis de nomine sumpsit.

105

Romuleus sanguis primi novus incola muri

Perutius fertur, primaeque in limine portae

Sunt monimenta domus; nec non Catilinia proles

Scipiadum semen Fesulis descendit ab altis.

Ormannos simul et Graecos clarosque Philippos

110

Illustresque refert Romani sanguinis Vngos

Ardingosque etiam Syllana a stirpe creatos

Rumor. Et Aeneadum Sannellae nobile semen,

Quin Inportunus Fesulana a rupe colonus

In nostrum descendit agrum; profluxit eadem

115

Divitiis quondam pollens ex stirpe Macignus,

Cum quis Infangatus erat veteresque Baruci.

Horum nulla manent vestigia; conterit urbes

Tempus edax rerum; nedum longinqua vetustas

Labenti proles perituras conterat aevo.

120

Nunc florent multi proceres, regesque superbi

Imperitant, quorum forsan sine honore nepotes

Conducta tellure serent. Multosque vicissim

Extollet Fortuna viros, qui paupere nati

Ingnoti genitore latent. Sic volvitur aevi

125

Fortuna omnipotens et fata regentia terras.

Quis Gallos monstrare mihi priscosque Fifantes,

Quis Sitios poterit? Quis te, Calfuccia proles,

Audivit? Dudum veteres periere Sipetri,

Vix superest unus prisca de stirpe Monaldi.

130

Tornabone, tuos nymbosa Gebenna priores

Huc misit, generisque sui Populesca propago

Principium ex uno permistum stemmate sumpsit.

Pannoniis illustris eques migravit ab oris

Rossus in Aetruriam, premeret cum barbarus Hunnus

135

Thesicolam pubem et genus exitiale Gothorum.

Quis Tosam ignorat Romano e sanguine cretam

Et consanguineos simili de stirpe Tosingos?

Quin et vicini Fesulana e vertice montis

Venit sanguineis notus bellator in armis

140

Adimar, unde genus clari duxere nepotes.

Ex hoc illustris profluxit Trocta propago,

Qua nunc attollit se urbs Alexandria prole,

Armipotens genus et sacris memorabile chartis.

Quid Castellanam Troiano e sanguine pubem

145

Progenitam referam? Et clarum te, Locte, veneno,

Cum magica horrendus Beronicis spiritus arte

Aeneadas movit diva ad spectacula cives.

Saxone aegregium cognomen ab hoste perempto

Saxettum traxisse genus clarosque nepotes

150

Inde ferunt ortos; opibus quoque tempore nostro

Sunt aliqui insignes, Mecenasque alter amicus

Vatibus, ut longo domus haec memoretur in aevo.

Clara Sophocleo stirps est memoranda cothurno

Corsinae sobolis nulli virtute secunda,

155

Bonitio nostram de vertice venit in urbem.

Romuleis proavis exultat Pictia proles,

Primaque Dalmatie ferunt cunabula sedis.

Hic olim Thebas et priscam Palladis urbem

Rexit et a Samio deduxit nomina vate.

160

Nec minus insignis Romana urbe profecta

Lanfredina domus, Musis opibusque superba.

Stemmate diviso quin ipsa Bononia prolis

Civibus ornata et Romaliae est emula laudis.

Stotia progenies coelo se laudibus effert:

165

Arcadicum perhibent genus a Pallante profectum,

Vnde equites clari traxere vocabula Pallae.

Iamfiliage, tuam monstrat Vicinia prolem

Antillaeque genus patrio de rure vocatum.

Nervia mutato Nerlorum nomine proles

170

Monstrat adhuc Triviae veterum vestigia patrum.

Azarola domus, grandi referenda Camena,

Brixenses attingit avos; generosa metallo

A forti dicta est: patrio sic ore vocatur,

Quem calibem prisci appelavere Quirites.

175

Hactenus indulsit vultu Fortuna sereno.

Cadmeas rexit Mavortia moenia Thebas

Cecropiasque arces tenuit bimaremque Chorintum.

Omnia barbarico nunc sunt prostrata furore.

Nec tu carminibus nostris intacte, Benine,

180

Transieris: nostri fuit haec a stirpe sodalis

Progenies, iam tunc gelida cum venit ab Elsa.

Quis non undosi venisse e culmine regis

Businos pariterque uno de fonte Morellos

Manasse? Albertique genus prolemque Neronis

185

Est tenuis rumor Claudorum a sanguine cretum.

Bartula Bebriacis soboles huc venit ab oris

Stirps, cui Vespa dedit nomen de rure propinquo.

Spinorumque suos hinc traxit originis ortus.

Gonfolina fuit tua, Pandolfine, propago.

190

Nec reticenda meo Nicholini est carmine proles,

Interpres legum; quin Beringheria clara

Cosmographo et medicis domus est Benivenia nota.

Landini est proles sacris celeberrima Musis,

Vnde ego Pieridum miro perculsus amore

195

Castalios hausi vivo de fonte liquores.

Multaque praetereo Syllanae nomina gentis,

Ne longum mihi surgat opus, nam plurima restat

Insignis soboles alto memoranda cothurno,

Ni mea perfectis bellis cursuque peracto

200

Optatum tandem properet contingere portum

Puppis, ter quinos multum defessa per annos.

Hunc tamen extremum precor aspirate furorem,

Calliope, ut claros possim memorare triumphos

Magnanimumque ducem trans Alpes ducere Carlum.

205

Marmoreis postquam florentem turribus urbem

Collectosque intra vidit nova moenia cives

Syllanos claros opibus belloque superbos,

Affatur paucis Francorum maximus heros:

"Etrusci proceres, proles haud falsa Quiritum!

210

Quis meritas vobis grates exsolvere posset

Tam bene pro rebus gestis ac hoste perempto?

Barbaricis penitus Latium purgavimus armis,

Stat sua libertas populis. Sedate furores

Civiles! Quas non discordia diruit urbes?

215

Iustitiam colite et sacras super omnia leges

Virgigenae celebrate animis ac ore Tonantis!

Francorum vires, quotiens ferus ingruet hostis

Italiae et Tuscos ferro populabitur agros,

Polliceor; sed enim nostri, Syllane, memento

220

Nominis et seros memores servare nepotes!"

Haec ubi rex hilari Belgarum protulit ore,

Lidia certatim pubes sanctusque senatus

Respondit loeto applausu fremituque secundo

Inque manu regis iurando foedera firmat.

225

Interea redeunt sacri ieiunia mensis,

Christicolae innumeris cum purgant pectora culpis:

Interdicta Venus, mensae damnantur opimae;

Cum lachrymis veris, cum supplice voce precantur

Sydereum regem prostrati in limine templi,

230

Annua condonet sceleratae crimina mentis.

Tunc dux Gallorum perfectis ordine rebus

Romanae sacra templa urbis soliumque Quiritum

Accedit procerum magna comitante caterva.

Forte dies solennis erat, quo rector Olympi

235

Dorso asinae vectus sublimis moenia Sion

Intrarat; puerique una mixtaeque puellae

Limphantum passim de more "Oxanna" canebant.

Frondis Idumeae ramosque albentis olivae

Portabant, qua ferret iter, velamina vestes

240

Prostrabant: sic Aeneadum per ovantia tecta

Obvia turba ducem lauro myrtoque virenti

Cincta comas domibus Carlum accipiebat in amplis.

"Armipotens princeps, salve, Pipinia proles,

Orbis certa salus, Latii tutela ruentis,

245

Iustitiae cultor, Nazarenique Tonantis

Invictus miles, Phoebeae lampadis instar

Loetiferas tenebras infuso lumine purgas!

Christicolae aeternum tibi nos debere fatemur."

Haec pueri, haec iuvenes, haec foemina virque canebant.

250

Inde ubi claviferi perventum ad limina Petri,

Pontificale decus cinctus mitraque corusca

Ornatus canos crines Adrianus in alto

Conscendit solio medium cingente sacrorum

Concilio procerum. Mixtam secedere turbam

255

Iussit et ingentem nudato vertice Carlum

Stare prope; ac tacito divina immurmurat ore

Mystica. Deinde sacro veteri de more liquore

Tempora Palladie victricia frondis inungit

Caesareoque ornat pressos diademate crines.

260

"Te penes", inquit, "erunt Latiae telluris habenae;

Occiduosque reges populos; tibi Gallia semper

Serviet, et nati natorum haec regna tenebunt.

Ecce sacrosanctae tibi relligionis honorem

Tradimus inque tua dextra sacra signa locamus."

265

Haec ubi praecinuit, solio consedit eburno

Heroas inter medius sanctumque senatum.

Ter subito applausit populus clamore secundo,

Ter Vaticani sonuerunt aenea templi

Tecta, suum regi testantur voce manuque

270

Certatim verum praestanti quisque favorem.

Interea biugis subvecta per aenea bigis

Tellurem fusco nox involvebat amictu,

Postera lux oritur. Carlumque ante hostia primi

Expectant procerum Vrsinus clarusque Columna,

275

Dardaniis qui gaudet avis et sanguine Iuli.

Deducunt medium Carlum collesque viasque

Caesareasque domos et celsa palatia regum

Pyramidumque decus, Mimne monumenta Canopi,

Ostendunt illi digitis et nomine monstrant:

280

"Hae sunt Aesquiliae, custos ubi regius olim

Excubuit. Celso que surgit vertice turris,

Mecennatis erat, cuius de culmine dirus

Tecta Nero vidit miserae flagrantia Romae.

Ecce Quirinalis, Phrigii primordia regis.

285

Aspice Aventinum, quondam male fida latronis

Spelea et domibus mox exornata superbis.

Tarpeiasque arces, ubi opes ac aera solebat

Publica Romuleus ferratis claudere portis

Quaestor et exactum vacuatis urbibus aurum.

290

Cerne Palatini prostrata cadavera templi

Marmoreasque aedes Capitoliaque alta Tonantis,

Vt vix discernas horrentibus obruta dumis.

Cerne triumphales arcus veterumque parentum

Effigies tritas vitiataque marmora fibris.

295

Cuius adhuc tectum celso stat fornice ad auras

Suffultum Phrigiis opus admirabile saxis,

Condidit Agrippa. En huius vestigia molis

Martius Herculeo sub numine. Contegit herba

Collis Aventini pharetratae virginis aras.

300

Haec est sacra via innumeris ornata triumphis,

Quam stravit saxo censor, Spartana propago,

Appius, unde etiam nomen nunc servat ab illo."

Post ubi flaventis Tiberini ad fluminis undas

Est ventum, Emiliumque pontem molemque superbam

305

Principis ostendunt Adriani, nomina quamvis

Mutarit, quoniam celsa super angelus arce

Interpres Iovis astitit et radiantibus alis

Fulsit et augustae sacra formidine formae

Terruit insolitis mortalia lumina visis.

310

Inde in gramineum lustrando singula campum

Descendunt, stratis ubi quondam miles arenis

Assuerat duri Martis tolerare labores

Discebatque artes varias variosque recursus

Quadrupedemque ferum duris compescere frenis,

315

Flectere et in parvo volitantem sistere giro.

Aurati nondum spoliato ex orbe triumphi

Desidiam intulerant, arcebant classica somnos

Vicina et subitae populato e rure rapinae.

Heu, quam mutatos excoepit Roma nepotes!

320

Talia monstrabant proceres molemque Neronis

Insanam, ingentes mirando fornice thermas

Ostenduntque sacras aedes, ubi sanguine fuso

Pro Nazareno crudelia vulnera passae

Lucicolae coeleste solum peperere phalanges,

325

Tarsensis latices Pauli fontesque perhennes

Silvestrique aedem, cervix ubi sancta Iohannis

Spiranti similis longum servatur in aevum.

Flamiferae Vestae templum cessisse Mariae

Saturnique aedes veteres Ianique bifrontis

330

Christicolis cessisse viris, tenebrisque repulsis

Sydereum tandem Christum iubar omnibus ortum.

Vt quondam caput orbis erat Roma, unde petebant

Iura triumphatae gentes populique subactae

Ac vi parebant Romanaque pila tremebant,

335

Sic nunc deposito divina ad sacra timore

Vndique concurrent visuri antistidis aras

Et sacrosanctae veneratum numina Romae.

Inde ubi primores procerum per singula templa

Perque urbis vicos et tecta minantia coelo

340

Magnanimum duxere ducem loetique suorum

Et voce et digitis monumenta antiqua parentum

Monstrarunt, petiere domum surgentibus astris.

Cumque aufert primum rebus nox atra colorem,

Accepit Carlum tectis Vrsinus in amplis

345

Ac illi letus lautis convivia mensis

Regia gemmato fieri sub Apolline iussit.

Quis numerare dapes terra pelagoque petitas

Posset et Attalicis depictam vestibus aulam,

Vt Savina modis distinxerit atria miris,

350

Naturam ut solers ipsa superaverit arte!

Laeta manus famulum mensas curabat opimas:

Pars niveam Cererem, pars fercula lancibus auris

Aportant nullo strepitu, pars munera Bacchi

Ideis deprompta cadis, veterisque Falerni

355

Vina alii referunt nitidis spumantia gemmis.

Sublatis primis dapibus redolentia ponunt

Conflati in niveo cristalli poma nitore.

Cinnama cum costis Pancheiaque thura cremantur,

Auratoque micant suspensi in fornice lychni.

360

Et flamae superant noctem, reboatque tumultu

Multivago fornix. Facta silentia surgens

Marsilius docto reserantes pectine chordos

Pulsat et Aonia pariter cum voce canoras

Conchordat versus, quales Rhodopeius olim

365

Euridice amissa vates apud impia frustra

Tartara deflevit cytharam mirantibus umbris.

Quis maris et terrae, caeli quis terminus extet,

Quae rerum causae, quis spiritus, unde creati

Quorsum homines celeresque animi, qui corpore functi

370

Quo volitent, caelumne petant Stygiamne paludem,

Talia Tyrrhenus promebat carmina vates,

Convivae arrectis ut starent auribus omnes.

At non magnanimo fuerant incognita Carlo,

Abdita quae penitus solers natura recondit.

375

Interea caeli medium traiecerat axem

Declivi nox prona iugo, iamque astra cadebant,

Cum proceres mensis thalamos petiere relictis.

Ecce autem coelo Pipini regis imago

Delabi visa est, fulsit splendore lacunar

380

Auratum: tremulumque iubar vibrare per umbras,

Haud secus astra polo videns rutilare sereno,

Cum feriunt tremulis placidum fulgoribus aequor.

Obstupuit tanto perculsus lumine Carlus

Et subito est omnis pulsus de pectore somnus.

385

Non tamen est ausus sacrum appellare parentem,

Miranti similis stabat similisque verenti,

Syderei donec roseo sacer incola coeli

Ore loquens sacra solvit formidine pectus:

"Progenies electa mei, iam visere fines

390

Tempus adest patriae, meritasque resolvere turmas

Heroasque decet placida donare quiete,

Pacatus postquam Francorum viribus orbis

Colla iugo dedit atque omnis sentina nephandi

Erroris purgata tuis virtutibus. Et iam

395

Pontificis saecura salus et gloria summi,

Stat Vaticano Romana potentia templo.

Discedas igitur, cum lux detexerit umbras.

Hoc tibi praecipuum patrio de nomine mando:

Tertia pars regni divino detur honori;

400

Exornes claris celeberrima regna triumphis;

Coelestes nostra de stirpe Luisius aras

Accipiet, fastisque sacris sua fama perennis."

Dixit et attonito discedens oscula nato

Casta dedit similisque astro discessit in auras.

405

Vix croceis flamis Phoebi iuga summa rubebant,

Cum rex ad summi pergens antistidis aedem

Accepta venia patrias remeavit in oras.

Iam procul aethereis renovata Fluentia muris

Fulsit et huic omnis portis effusa iuventus

410

Obvia prorupit frondosis tempora sertis

Ornata, et regis dextram contingere gaudent,

Quam cuivis minimo porrexit fronte serenam.

Sufferit vix una dies popularibus auris.

Perfectis quamquam rebus iussisque paternis

415

Festinat reddi patriae senioribus annis,

Attamen instituit celebres per compita ludos,

Cum virides sacrae Maii venere calendae.

Vestibulum ante ipsum mensas posuere domorum

Solennesque epulas foribusque patentibus omnes

420

Convivas laeta certatim fronte vocabant,

Quisque coronatus, procul omnis moeror et ira,

Qualis, ab extremis Liber cum victor Eois

Intraret Thebas frenata tigride vectus

Pyeridum psallente choro, Satirique protervi

425

Pampineas tirsos lymphantum ex more ferebant.

Perque vias passim fumabant thuris honores,

Loetitiaque omnis diffusa licentia vulgo est.

Sic perhibent quondam stridentis mense Decembris

Admistos aequa servos celebrasse patronis

430

Libertate dies Saturnia sacra colentes,

Et nostro tales celebrantur tempore ludi.

Dum Galli indulgent Baccho passimque frequentant

Lauta coronati in triviis convivia, Carlus

Accersit Tuscos proceres primosque domorum

435

Et titulo et dono insignes ornavit equestri

Militiae pacisque decus. Ludisque peractis

Confestim Carlus populo moerente recessit.

Vt credas illinc charos migrare parentes,

Magnanimum tantum regem Syllana iuventus

440

Dilexit, populusque omnis trans claustra Mugelli

Hospitium praebens per rura, per opida Gallis

Invito rege ac prohibente recessit ad urbem.

Nec mora, pacato Lombardos agmine campos

Gallorum princeps procerum comitante caterva

445

Et male fida olim reseratis oppida portis

Permeat et celsas non tardis passibus Alpes

Impiger ascendit miraturque ardua saxa

Poenorumque flamis cessisse et pervia barris

Reddita, quae semper rigeant adoperta pruinis.

450

Mox per praecipites rupes vallesque fragosas

Descendunt aegre pedites, lorisque ruentes

Quadrupedes frustra sistunt per lubrica saxa:

Quin nivis in pelago vastaque voragine mersi

Quam plures periere viri, miserabile visu.

455

Vt, rapidus scisso si mergat in aequore vortex,

Precipitem navim malumque absorbeat unda,

Sic nivis aeternae cumulis gelidoque rigore

Quisquis erat mersus, nusquam apparebat hiatus.

Amphiarae, tuo similis, cum Tartara preceps

460

Insolitum per iter turbasti Marte cruente.

Tunc rex amissae casu perterritus alae

Ingemit et celeres dubii vestigia callis

Explorare iubet pastoresque ocius omnes

Alpicolas monstrare viam et precedere cunctis

465

Imperat. Et tunc forte polus pluvialibus haedis

Turbatus rapidos densa cum grandine nimbos

Effudit super ora virum. Stabat agmen in altis

Rupibus implicitum, glacieque trementia crura

Herebant, ultoque nives rubuere cruore.

470

Mox Borea pellente Notum sine nubibus aer

Fulsit, et in puro radiarunt astra sereno.

Nec solidis potuere iugis tentoria figi,

In varias partes extensa trahentibus Euris.

Vt matutino torpentia frigore membra

475

Vix tandem multo movere agitata calore,

Rex prior ante omnes fertur per lubrica saxa,

Semita qua rara est, iuvenesque labore lacessit.

Vnde alacres omnes, - chari presentia regis

Impellit -, per saxa volant clivosque nivosos,

480

Vt quarta aequoreis lux illos sisteret arvis,

Qua vada mutato sinuosa Druentia cursu

Vertit et in Rhodanum defessus egerit undas.

Implerat cunctas iam fama volatilis urbes

...