Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 90

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


90. ad Philippum

Invitas; venio; dapibus tua mensa superbis

      Instruitur fastis et seniore mero.

Nam quaesita paras diverso fercula sole,

      Hospitibus possent quae satis esse deis.

5

Illic Tarpeiae custos mihi ponitur arcis

      Et cum perdicis pectore chortis aves

Quicquid et Aetolo lautus laudaret in apro

      Et proles nondum fronte timenda bovis.

Addis et involucres Dodonae matris alumnos

10

      Quamque prius Phasis impia novit avem.

Magna quidem et magno sunt haec te digna, Philippe,

      At pretium mecum solius assis habent.

Quid iuvat innumero mercata numismate cena,

      Cum possis solo lautior esse cibo?

15

Da mihi buccellas et sobria pocula pone;

      Si Lepidum addideris, omnia cara dabis.