Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 59

Testo base di riferimento: C. F. Kumaniecki, 1963

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


59. ad Lucullum

"Negasti pedibus meis cothurnum,

At soccum mihi" Silviella "carpe"

Dixit, et teneras colas Camenas.

Hae solaciolum dabunt laborum,

5

His tu molliculos tuos amores

Cantabis, vacuus perenne curis.

Et laeto modicis tibi licebit

Quantum est hominum videre multis

Semper sollicitum diesque nullos

10

Laetis ducere mentibus terendos.

Namque hic fervidulas timet procellas,

Dum merces fragili vehit phaselo,

Hunc solis rapidi favilla torquet,

Ne fruges male praecoquat timentem,

15

Hic caelum piceo colore cernens,

Maturis pluvias timet racemis.

At pastor queritur minus salacem

Esse lanigeri gregis parentem,

Latronum pavidus manus rapaces

20

Per silvas dubias tremit viator.

Nec miles propria quietus exstat

Sorte et se miserum vocans sub armis,

Felicem penitus putat colonum,

Laudat militiam colonus aeque.

25

Sic quivis alium vocat beatum

Et culpat propriam subinde sortem.

At solus nimium superba vitans

Et quae sunt humili nimis repellens,

Quicquid est medium probans, utrisque

30

Exstat candidior beatiorque

Cunctis caelicolis magisque carus.

Is totos poterit notare mores

Naturae et varias vices referre,

Cur nunc se attenuent, subinde crescant

35

Phoebi cornua fulgidae sororis,

Vnde et exoriens dies resurgat

Et qua, cum latitat, cadit sub unda,

Quis frondes prohibet deus perennes

Silvae ne teneant comosiores,

40

Cum larex, hedera ac oliva, myrtus,

Laurus ac abies, cupressus, ilex,

Buxus, iuniperusque ros marisque

Semper sustineant comas virentes,

Iris cur vario colore dicat

45

Venturas pluvias salumque litus

Cur non praetereat Noto furente

Et quantum dubii creavit usquam

Natura, is poterit referre clarum,

Is nec pocula subbibet veneni

50

Et spernet gladios potentiorum,

Nam vitam sibi liberam paravit.

Hoc tu si sapies iter beatum,

Extremum fugiens, utrumque rerum

Carpes et Veneres Cupidinesque

55

Dices molliculis prius libellis,

Aetas dum teneris vacare Musis

Parcet, post gravior canes severos

Versus, quos homines legant venusti".