Dante Alighieri eglogae, 1

1. Dantes Alagherii Iohanni de Virgilio

Vidimus in nigris albo patiente lituris

Pierio demulsa sinu modulamina nobis.

Forte recensentes pastas de more capellas

Tunc ego sub quercu meus et Meliboeus eramus.

5

Ille quidem, cupiebat enim consciscere cantum,

"Tityre; quid Mopsus, quid vult? edissere" dixit.

Ridebam, Mopse; magis et magis ille premebat.

Victus amore sui, posito vix denique risu,

"Stulte, quid insanis?" inquam: "tua cura capellae

10

Te potius poscunt, quamquam mala cenula turbet.

Pascua sunt ignota tibi, quae Maenalus alto

Vertice declivi celator solis inumbrat,

Herbarum vario florumque inpicta colore.

Circuit haec humilis et tectus fronde saligna

15

Perpetuis undis a summo margine ripas

Rorans alveolus, qui, quas mons desuper edit,

Sponte viam, qua mitis erat, se fecit aquarum.

Mopsus in his, dum lenta boves per gramina ludunt,

Contemplatur ovans hominum: superumque labores:

20

Inde per inflatos calamos interna recludit

Gaudia sic ut dulce melos armenta sequantur,

Placatique ruant campis de monte leones,

Et refluant undae, frondes et Maenala nutent."

"Tityre," tunc "si Mopsus" ait "decantat in herbis

25

Ignotis, ignota tamen sua carmina possum,

Te monstrante meis vagulis prodiscere capris".

Hic ego quid poteram, cum sic instaret anhelus?

"Montibus Aoniis Mopsus, Meliboee, quot annis,

Dum satagunt alii causarum iura doceri,

30

Se dedit et sacri nemoris perpalluit umbra.

Vatificis prolutus aquis, et lacte canoro

Viscera plena ferens et plenus ad usque palatum,

Me vocat ad frondes versa Peneide cretas."

"Quid facies?" Melibeus ait: "tu tempora lauro

35

Semper inornata per pascua pastor habebis?"

"O Meliboee, decus, vatum quoque nomen in auras

Fluxit, et insomnem vix Mopsum Musa peregit",

Rettuleram, cum sic dedit indignatio vocem:

"Quantos balatus colles et prata sonabunt,

40

Si viridante coma fidibus paeana ciebo!

Sed timeam saltus et rura ignara deorum.

Nonne triumphales melius pexare capillos

Et patrio, redeam si quando, abscondere canos

Fronde sub inserta solitum flavescere Sarno?"

45

Ille: "Quis hoc dubitet? propter quod respice tempus,

Tityre, quam velox; nam iam senuere capellae,

Quas concepturis dedimus nos matribus hircos".

Tunc ego: "Cum mundi circumflua corpora cantu

Astricolaeque meo, velut infera regna, patebunt,

50

Devincire caput hedera lauroque iuvabit.

Concedat Mopsus". "Mopsus" tunc ille "quid?" inquit.

"Comica nonne vides ipsum reprehendere verba,

Tum quia femineo resonant attrita labello,

Tum quia Castalias pudet acceptare sorores?"

55

Ipse ego respondi, versus iterumque relegi,

Mopse, tuos. Tunc ille umeros contraxit et "Ergo

Quid faciemus" ait "Mopsum revocare volentes?"

"Est mecum quam noscis ovis gratissima" dixi,

"Vbera vix quae ferre potest, tam lactis abundans;

60

Rupe sub ingenti carptas modo ruminat herbas;

Nulli iuncta gregi nullis assuetaque caulis;

Sponte venire solet, numquam vi poscere mulctram.

Hanc ego praestolor manibus mulgere paratis,

Hac inplebo decem missurus vascula Mopso.

65

Tu tamen interdum capros meditere petulcos

Et duris crustis discas infigere dentes."

Talia sub quercu Melibeus et ipse canebam,

Parva tabernacla nobis dum farra coquebant.