166. Mathie de Bnyno Palatini Poznaniensis epytaphium
Etatis nondum, sed honorum extrema tenebam
Cum mors: "Humanis cedito rebus - ait -
Et quia nil superest quod iam tibi tradere possit
Fortuna, illius casibus obde viam;
5
Exequias ducet frater, quo sanctior ordo
Pontificum maius nil habet aut melius:
Virtutes natus patriosque equabit honores
Evincet numeris sed tua fata suis".
His ego compensans quotquot mihi demeret annos
10
Fortiter illius iussa libensque tuli.
Bnyn patria, at nomen Mathias, utilis eque
In pace et bello mensque manusque fuit.
Alta Palatini tribuit Poznania nomen,
Nec fuerat quo iam progrederetur honor.
15
Nam decus in regno propiorque a rege potestas
Illa et magnorum meta suprema virum.