Callimaco Esperiente carmina, 148

Testo base di riferimento: F. Sica, 1981

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


148. ad Roxanam

Vere formoso religata navis

Non nisi autumno remeabit acto,

Cum rigor celi glacie nivali

Strinxerit orbem.

5

Tunc tui vultus violas rosasque

Non ego admirans cupidusque ceu nunc

Debite divis celebrare pergam

Laudis honore

Aridas sed iam trucibus sub arcto

10

Flantibus ventis querar et fugacis

Tam brevi forme spatio in tuendo

Damna gemiscam.

Sed tamen priscos memorare amores

Dulce erit tecum et seriem peracti

15

Temporis, cum nos amor et iuventa

Lege severa

Iunxit et fluctu velut extuoso

Fervidamque iram subitamque pacem

Miscuit, dulci simul hac et illa

20

Felle peruncta.

Audient candor quibus et venustas,

Cum tui exemplo reliquas monebo

Vix senectutem fluere inter horam

Atque iuventam.

25

Interim divum pater atque rector

Sepe te cernat rogitantem ad aram

Supplici voto mihi redeundi

Prospera fata.

Prosit absenti tua cura, divi

30

Audiunt nutu facili puellas

Ore formoso, quotiens amanti

Leta precantur.