Callimaco Esperiente carmina, 106

Testo base di riferimento: F. Sica, 1981

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


106. ad se ipsum

Quid furis, blandis agitata curis,

Mens, et invisos fugiens tumultus

Vrbis, apricas repetis relicto

Corpore villas?

5

Et modo ingentis tilie sub umbra,

Nunc ad estivos Dryadum recessus,

Fanniam queris, veluti relicta

Buccula matrem.

Desine insane placideque falli.

10

Nam fuit quondam, fuit illa nostra,

Sensit et tecum tepuisse ab una

Se quoque flamma.

Nunc novis ardet faculis, pudetque

Iam tui. Quid tu meminisse reris

15

Temporis lapsi simul ac iugales

Hausit amores?

Audias, quamvis dolitura multum,

Te diu toto pepulit recessu

Pectoris, nec iam cinis ullus estat

20

Quo fuit ignis.

Induit mores pariterque mentem

Illius per quem cupit esse mater,

Et tumet forsan meliore iam nunc

Pondere venter.

25

Que prius nobis rogitata multum

Oscula invitis penitus labellis

Vix dedit totis semel absolutis

Mensibus anni.

Nunc viro gratis dare prompta semper

30

Implicat collum teneris lacertis,

Nec fatigatum sinit ad quietem

Nocte redire,

Sed gravem postquam posuit ligonem,

Aut dedit fessis requiem iuvencis,

35

Cogitur grato macerare rursus

Membra labore!

At licet glebas agitet recurvo

Vomere et solis paciatur estus

Nudus in campis simul ac maniplos

40

Sirius urit,

Me tamen fato meliore natum

Non rear, quamvis fruar urbe dives,

Et coloratis Tyrio cruore

Vestibus orner .

45

Non olens dites Arabes culina,

Et satur magno stomacus catino

Contulit cuiquam semel ut feratur

Iure beatus.

Possidet quicquid locuplex crumena:

50

Signa, picturas, trabeas, lapillos;

Stragula et torques, statuas, columnas,

Marmor et aurum.

Multiplex mentis tacito recessu

Cura dispensat metuens futuri,

55

Vexat et somnis tetricis silentis

Iura quietis.

Ille sed felix populoque dignus

Quem tulit tellus Iove vagiente,

Mella cum quercus rigide ferebant,

60

Flumina nectar:

Qui potest letus modicis paterno

Rure fumosum coluisse culmen,

Sternit et durum fluvialis ulve

Fronde grabactum.

65

Assident illi rigido capillo,

Simplices nati minimumque coniunx

Culta, sed casto talami pudorem

Federe servans;

Et fatigatum quotiens remittit

70

Vesper, et silvis cadit umbra maior

Accipit gaudens, satagitque circum

Fronte serena.

Ponitur vilis licet et saligna

Mensa, sed mappis adoperta mundis

75

Et cibis gratis onerata quales

Destinat ortus;

Ille, nec lucis memor aut laborum,

Haurit ingenti ligula polentas

Et bibit fontis vitrei liquore

80

Mella soluta;

Nec timet fluctus maris estuosi,

Aut tubam raucos sonitus agentem

Inter armatas acies equosque

Cursibus aptos.

85

Sic Sventhoce, meditor, maritus

Vivit; o felix quater et beatus

Cui dedit talis pater ille divum

Coniugis usum.