Callimaco Esperiente carmina, 86

Testo base di riferimento: F. Sica, 1981

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


86. ad Annam Moluscam

Ad cenam quotiens vocaris, Anna,

Impleto stomacho illico recedis,

Conductus velut artifex locato

Qui nihil superadderet labori.

5

Erras si tibi forte farciande

Tam lautas epulas putas parari;

Non ut ventriculum impleas, comesque

Adsistas comedentibus vocaris.

Sunt nobis satis et super parati

10

Qui quicquid coquitur vorare possunt.

Sed tu cum nivea simul sorore

Acciris, facie ut venustiore

Ornetis magis hinc et inde mensam;

Et tandem dapibus procul remotis

15

In ioco maneatis et lepore,

Et curas quibus angimur levetis

Iocunda lepidaque comitate.