34. ad Ioannem Ostrorogum
Dum mentem huc illuc diversa pericula raptant,
Fluctuat ad Boream proxima quis regio,
Pyerium mihi cessat opus, nec ut ante puelle
Nomen ubique mee personat in triviis.
5
Sed stultus retro qui vertere flumina nitar
Aut strepitum undisonis demere littoribus!
Quid mihi si Martis reliqui exagitentur ab hasta
Dum Veneris peccet nil mea cura face?
Assueta ergo mihi repetatur harundine carmen
10
Quod probet intonsus liber et alma Ceres.
Nec Roxana adeo doleat cessasse parumper,
Quam rediisse suam gaudeat ad cytharam!
Illa, ubi Fanniole Lachesis truncavit amores,
Et Phyrne alterius nupta novella fuit,
15
Lumina sidereis oculis mea cepit, et inde
Accessit numeris tertia cura meis.
Nec mirum quia compta deas, incompta puellas,
Incessu, facie, luminibus superat!
Cedite pallentes non firmo e pectore cure:
20
Pertinet ad vires nil nisi lene meas!
Iam nivibus primis etas aspersa senecte,
Iam vigor extinctus qui fuit ante mihi!
Emerita cervice boves cessare videmus
Nec si forte velint ducere aratra queunt!
25
Et quem Tyrrenus cathaphractum ad bella ciebat
Clangor equum recreant otia lenta senem.
Ingenio fervente simul cum flore iuvente
Suffeci ad curas pervigilare graves.
Spiritus invalido sed iam cum corpore languet:
30
Non solum membris pigra senecta venit!
Debiliore colo superest quodcumque trahendum
Staminis, urbano sit procul a strepitu.
Occiduique cui cursus sine lite sine ulla
Transeat effeto corpore tristitia.
35
Iam iam mors aderit fessi quoque munera nostri
Spirituli arbitrio suppositura suo.
Dulcibus interea curis et amore secundo
Iam prope deficiens substineatur onus.
O, faveas, Scythice longe pulcherrima gentis:
40
Exemplum forme tu quoque nobile eris!
Nec tua te tantum regio celebrabit, at orbis
Quantuscumque patet liber in Occeanum.
Diceris Grecis formosior atque Latinis:
Nam tibi quam similem barbara terra tulit?
45
Et siquid nostris dabitur post fata libellis,
Perpetuo nomen vivet in orbe tuum!