32. ad Cupidinem
Quod bene cognosci iubeat sibi quemque Cupido
Scriptum Phebea carmen in ede fuit!
Inde ego iam dudum monitus tua castra reliqui
Et nequeo sortis non memor esse mee.
5
Quid fallax iterum blando me cernis ocello
Tectaque iocundo porrigis era cibo?
Non mea sors qualis fuerat, cum Fannia totis
In triviis per me fabula nota fuit!
Non animus vacuus, non tempora leta quiesve
10
A quibus exortus confoveatur amor.
Seve, laboranti quid iungis pondera collo,
Quod sine te torquet vix tolerabile onus?
Ecce, iubes levibus traducam tempora curis
Publica sed vacuo res vetat esse mihi!
15
Tu minimum dormire cupis suadesque puelle
Cum forma laudes evigilare mee;
At labor insonnes noctes transire diurnus
Non sinit et plena membra quiete fovet.
Quid, nisi militia, est tenere servire puelle
20
Et bellum nulla conditione vacans?
Invigilat miserumque latus per limina torquet
Et patitur longe frigora noctis amans;
Excubat ante fores domine nocturnaque miscet
Prelia, rivales inscius usque pati;
25
Custodes vigilesque canes cautosque maritos
Fallit in amplexus cum volet ire sue!
Ista decent fortes quos nulla pericula tangunt,
Docta malis etas sed mea queque timet:
Quid tibi cum trepido quem noctis terreat umbra
30
Et leviter frondes discolor aura movens?
Parce, precor, iam me fugientia tempora reddunt
Indignum castris militiaque tua.
Sed cur plus solito Phyrne formosa videri
Incipit, est que illi cura placere mihi?
35
Cur modo inornatus populoque coloribus equus
Cultior ac dispar omnibus ire paro?
Cur nequeo, impatiens, solitis incumbere rebus
Ac opere in medio languida dextra cadit?
Cur fit ut apposita crescant fastidia mensa
40
Invisusque meo torpeat ore cibus?
Cur modo grata mihi fugio consortia? Quare
Gratior in solis nunc mihi vita locis?
Cur medios agitant suspiria fortia sonnos
Et furtim ex oculis labitur unda meis?
45
Quid sibi vult facies totiens laudata puelle
Et mores et que non nisi nosset amans?
Principium veteris video noscoque doloris;
Sic ego Fanniole captus amore fui!
Illa sed eterne contenta cupidine fame,
50
Aoniis fuerat digna placere viris!
Inter avaritie mores sed temporis huius
Vix sperare licet dissimile ingenium.
O, mihi quas iterum turbas gemitusque parari
Concipio et vite tedia quanta mee!
55
Non mihi iam somnos non cura relinquet ocellos,
Spesque erit in tanto sedula alumna malo!
En mea conditio duro miserabilis hosti:
Quam fortuna gravis tam gravis urget amor!
Fortune ratio suadet parere, sed ardor,
60
Vt reor, in nobis imperiosus erit.
Atque iterum tua castra sequar, pharetrate Cupido,
Militis ergo precor sit tibi cura tui.